Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 435

König Ludwig benachrichtigt die Grafen in Alamannien von der Gleichstellung des Klosters Sanct Gallen mit den übrigen königlichen Klöstern und Beneficien.
Datierung: ?

In nomine sanctae et individuae trinitatis Hluduwicus divina favente gratia rex Atoni et Odalricho ceterisque comitibus nostris in Alamannia consistentibus in domino salvatore salutem. Cognoscat industria vestra, quia Grimaldus ceterique fideles nostri nobis dixerunt, quod monasterium sancti Galli confessoris Christi in quibusdam causis talem legem nunc inter vos non habeat, qualem cetera monasteria et benefitia nostra habent. Et idcirco volumus, ut haec causa deinceps emendetur et idem monasterium talem legem habeat, qualem cetera monasteria et benefitia habent, videlicet ut res illius, ubi necessitas exierit, cum sacramento inquirantur, quia eandem potestatem et dominationem super hoc monasterium habere volumus, quam super cetera monasteria et benefitia nostra habemus. Si vero quislibet homo huuic decreto et iussioni nostrae contradicere presumpserit, illum volumus, ut in nostram praesentiam venire faciatis, ut nobis rationem reddat, cur iussionibus nostris contrarius existat. Taliter hanc iussionem nostram adimplete, qualiter gratiam nostram velitis habere.