Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 434

König Ludwig nimmt das Kloster Sanct Gallen unter seinen Schutz und bestätigt ihm die Immunität und das Recht der freien Abtswahl.
Datierung: 854 07 22
Ausstellungsort: Ulm

In nomine sanctae et individuae trinitatis Hludowicus divina favente gratia rex. Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei eorumque in eisdem locis sibi famulantibus beneficia oportuna largimur, premium nobis apud Dominum in aeterna beatitudine provenire confidimus. Quapropter utilitas atque industria comperiat omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum, quia vir venerabilis Grimaldus archicapellanus noster et abba monasterii sancti Galli confessoria Christi, quod est situm in pago Durgauge super fluvium, qui dicitur Steinaha, detulit excellentiae nostrae quoddam preceptum prestantissimi imperatoris et genitoris nostri Hludowici, in quo continebatur insertum, quod idem genitor noster predictum monasterium beati Galli cum monachis ibidem Deo militantibus et cum rebus atque hominibus ad se iuste et legaliter aspicientibus vel pertinentibus sub sua constituisset defensione atque inmunitatis tuitione, et quando divina vocatione abba ipsius monasterii ab hac luce migrasset, licentiam haberent secundum regulam sancti Benedicti inter se eligere abbatem. Sed ut supra nominata constitutio et confirmatio predicti augusti et genitoris nostri Hludowici perpetuis temporibus inconvulsa maneret, praefatus abba precibus, quibus valuit, nostram obsecravit clementiam, ut super eandem confirmationem nostram etiam iungeremus auctoritatem. Nos vero propter Dei amorem communi consilio cum nostris fidelibus, episcopis scilicet et abbatibus atque comitibus habito, comperimus, quod ibidem catervae monachorum sint Deo omnipotenti famulantium regulamque sancti Benedicti custodientium, ideoque eiusdem abbatis atque archicapellani nostri Grimaldi petitionibus aurem accommodavimus et hanc auctoritatem confirmationis nostrae circa ipsum monasterium eiusque rectores fieri iussimus, per quam decernimus atque iubemus, ut deinceps omni tempore absque alicuius infestatione aut contrarietate Domino annuente perpetuo inconvulsum permaneat; et ut nullus iudex publicus aut quilibet superioris aut inferioris ordinis reipublicae procurator in ecclesias aut loca, villas vel agros seu reliquas possessiones memorati monasterii, quas moderno tempore infra regnum divinitus nobis conlatum iuste et rationabiliter possidet vel quae deinceps divina pietas ibidem augere voluerit, ad causas iudiciario more audiendas vel freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsius monasterii, tam ingenuos, quam et servos super terram ipsius commanentes inrationabiliter distringendos nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea, quae supra memorata sunt, penitus exigere presumat; sed liceat memorato abbati suisque successoribus res predicti monastaerii cum omnibus sibi subiectis et rebus vel hominibus ad se iuste aspicientibus vel pertinentibus sub tuitionis atque inmunitatis nostrae defensione, remota totius iudiciariae potestatis inquietudine, quieto ordine possidere et nostro fideliter parere imperio. Et quando quidem divina vocatione supradictus abba vel successores eius obierint, quamdiu ipsi monachi inter se tales in venire potuerint, qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum et secundum quod in auctoritate genitoris nostri continetur, licentiam habeant eligendi abbatem, quatenus monachi ibidem Deo famulantes pro nobis et stabilitate regni nostri Domini misericordiam iugiter exorare valeant. Statuimus etiam, ut annuatim inde dona nostrae serenitati veniant, sicut de ceteris monasteriis, id est caballi duo cum scutis et lanceis. Haec vero auctoritas ut per diuturna tempora inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione adsignari iussimus. Signum M domni Hludowici Serenissimi regis. Comeatus notarius ad vicem Grimaldi recognovi. Data XI kal. aug., anno Christo propitio XXI regni domni Hludowici gloriosissimi regis in orientali Francia, indictione II. Actum Hulma palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.