König Ludwig erklärt das Kloster Sanct Gallen aller besondern Verpflichtungen gegen das Bisthum Constanz ledig gegen Abtretung verschiedener Besitzungen an Constanz und vermittelt die Streitigkeiten des Klosters und des Bisthums wegen Zinsleistungen der beiderseitigen Hörigen.
Datierung: 854 07 22
Ausstellungsort: Ulm
† In nomine sanctae et individuae trinitatis Hludowicus divina favente gratia rex. Si loca Deo dedicata fideliter procuramus et virorum venerabilium petitionibus adquiescimus, non solum regiam exercemus benivolentiam, sed etiam aeternam beatitudinem inde promereri confidimus. Quapropter conperiat utilitas atque industria omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum, quia viri venerabiles Grimaldus archicapellanus noster et abba monasterii sancti Galli confessoris Christi et Salomon Constanciensis ecclesiae episcopus nostrae innotuerunt mansuetudini, quod inter episcopos praedictae urbis et inter abbates praefati monasterii temporibus attavi nostri Pippini atque avi nostri Karoli necnon beatae memoriae Hludowici serenissimi augusti et genitoris nostri semper dissensio et discordia esset, quia episcopi praefatae civitatis praescriptum monasterium ad partem episcopatus vindicare voluerunt, eidem rationi monachi cum propriis abbatibus resistentes ad avum atque genitorem nostrum se reclamaverunt. Unde divae memoriae Karolus avus noster et Hludowicus prestantissimus imperator ac genitor noster propter futuram dissensionem vitandam cum suis fidelibus decreverunt praeceptum confirmationis illis scribere, ut annis singulis partibus eiusdem sedis abbates ipsius monasterii sancti Galli unciam auri et caballum unum libram unam valentem persolverent et ecclesiam sancti Stephani extra muros civitatis constructam, quando necessitas fieret, proprio sumptu cooperirent et nihil amplius episcopi eiusdem civitatis de rebus iam dicti monasterii exigerent, sed liceret eosdem monachos secure vivere absque alicuius infestatione vel rerum suarum diminoratione. Quamvis vero praecepta antecessorum nostrorum nostra auctoritate confirmaremus, tamen a fidelibus nostris praescriptis comperimus, semper inter illos discordiam et dissensionem haberi. Quapropter petitionibus archicappellani Grimaldi abbatis et monachis suis in hac petitione consencientibus necnon et episcopo praefatae sedis et canonicis sibi subiectis adquiescentibus hoc malum dissensionis poenitus per futura tempora extirpandum secundum petitionem utriusque partis, placuit nobis et nostris fidelibus episcopis, abbatibus et comitibus de rebus praefati monasterii aliquid conferre ad episcopatum, id est in comitatu Chazonis comitis in pagello Swercenhuntare in villa Muntinga capellam unam et quicquid ad ipsam villam pertinet, hoc est ipsam villam; et in Stetiheim, Stiuzringa et Heiginga et Wilzinga cum mancipiis utriusque sexus numero centum quinquaginta sex; et in comitatu Ruadolti comitis palatii in pagello Affa in villa Antolvinga quicquid habere visi sunt cum mancipiis utriusque sexus numero quadraginta quattuor; et in comitatu Odalrici comitis in pagello Goldineshuntare in villa Heriprehttinga hobam unam cum mancipiis ibidem manentibus; et in comitatu Utonis comitis in pagello Perahtoltespara in villa Paldinga capellam unam cum terra salica et hobas vestitas quinque cum mancipiis ad eas pertinentibus. Has itaque res superius denominatas cum ecclesiis, domibus ceterisque aedificiis desuper positis, mancipiis, terris cultis et incultis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, adiacentiis, perviis, exitibus et regressibus, quaesitis et inquirendis vel quantumcumque ad supradicta loca aspicere videtur, totum et integrum ad iam dictam sedem conferre et dare omnibus fidelibus nostris conplacuit, quorum petitionibus ob divinum amorem libenter aurem accommodavimus, ut propter hanc donationem ab illa sede episcopali monasterium supranominatum poenitus ab omni censu et omni servitio absolvatur et nullis temporibus a modo et deinceps per futura tempora ullam inquietudinem aut molestiam ab episcopo vel successoribus illius patiatur, nisi sicut cetera monasteria canonica auctoritate episcopis subiecta sunt. Praeterea comperimus, quod tempore, quando episcopatus et monasterium simul continebantur, in quibusdam locis censati homines terras quasdam cum censu ad episcopatum proservire deberent, ad iam dictum monasterium sua sponte tradidissent et in hoc magna discordia et dissensio inter illos semper erat. Sed hanc dissensionem poenitus abrumpendam dedit praedictus abba et fratres quicquid habuerunt in Biscoffeshori ex traditione Regimfridi presbiteri et in pago Arbonensi in villa Puocha hobam unam, quam Poso illuc tradidit, ita ut deinceps quod illud monasterium modo in sua potestate et vestitura habere videtur absque ullius inquietudine seu reppetitione secure possideat, nec amplius tempore succedente ad partem monasterii usurpare praesumant aut aliquid de illa terra ad illam sedem episcopalem censata, ut in utraque parte pax et concordia sine ullius contradictione semper habeatur. Haec omnia per auctoritatem nostrae confirmationis circa utraque loca decernimus atque iubemus, ut sicut utrisque partibus et nostris fidelibus conplacuit pleniter omni tempore absque alicuius infestatione aut contrarietate Domino annuente perpetuo inconvulsum permaneat; sed liceat memorato episcopo suisque successoribus res ei a praefato monasterio conlatas cum omnibus ad eas respicientibus secure habere, similiter iam dicto abbati et fratribus sibi subiectis et successoribus eorum res monasterii sui absque ulla inquietudine libere possidere, et quieto ordine utrosque libeat pro nobis ac coniuge proleque nostra atque totius regni a Deo nobis conlati stabilitate divinam exorare clementiam. Haec vero auctoritas ut per diuturna tempora inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione adsignare iussimus. Signum M domni Hludowici serenissimi regis. Comeatus notarius ad vicem Grimaldi recognovi et subscripsi. Acta XI kal. augusti, anno Christo propitio XXI regni domni Hludowici gloriosissimi regis in orientali Francia, indictione II. Actum Hulmam palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.