Wolfhugi überträgt den von Staricholf erworbenen Besitz zu Ramsperg an Sanct Gallen.
Datierung: 852 05 29
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Humano genere peccatorum maculis sauciato atque ob culpam inobedientiae a paradisi gaudiis deiecto inter cetera curationum medicamenta etiam et hoc Deus mundo remedium contulit, ut propriis divitiis homines suas animas ab inferni tartaris redimere potuissent, sicut per Salomonem dicitur: Redemptio animae viri propriae divitiae eius. Hinc et per semetipsam divina clementia in evangelio ortatur dicens: Date et dabitur vobis, et iterum: Date elemosinam et omnia munda sunt vobis His igitur atque aliis scripturarum ammonitionibus ego Wolfhugi compunctus trado atque transfundo ad coenobium sancti Galli, ubi Grimaldus abbas preesse dinoscitur, quicquid in pago Turgauvensi in loco Rammisperage nominato proprio sudore Staricholfus adquisivit et cum manu advocati sui Richmari ad predictum coenobium contradidit mihique et legitimae meae procreationi sub ea ratione possidendum dereliquit ut censum exinde annis singulis persolvamus, id est II denarios vel duos maldros de grano. Si autem ego illas res redimere velim, cum I solido id agam; si vero ego illas res non redimam, legitimi heredes mei sub predicto censu eas possideant. Si autem hoc evenerit, ut legitimi heredes mei deficiant atque in sua ingenuitate non permaneant, integerrime statim ad predictum redeant coenobium perpetualiter possidendum, nullusque eas ulterius licentiam abstrahendi habeat, sed pro remedio animae meae necnon et Staricholfi semper illuc sint deligatae cum pratis, pascuis, silvis, marchis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus, quicquid dici vel nominari potest. Hanc autem traditionem ideo ego facere volui, quia illa prior traditio, quam Staricholfus fecit, non perfecta nec litteris fuit mandata Quod si ego ipse, quod absit, vel ulla opposita persona contra hanc traditionis cartulam venire temptaverit auri uncias III, argenti pondera V ad aerarium regis coactus persolvat et effectum quem inchoavit non perficiat; sed hec cartula stabilis et firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum in ipso coenobio sancti Galli, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Wolfhugi, qui hanc traditionem fecit. sig. Heitar. † Wito. † Alpheri. † Amalunc. † Witigouvo. † Tagibreht. † Waltheri. † Waldhram. † Richmari. † Tagibret. † Enno. † Adalbreht. † Witheri. Ego igitur Yso inmerens monachus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum, IIII kal. iun anno XIII regni Lodoici, sub Odalrico comite.