Engildruda gibt ihren Hörigen Sigimar frei, damit er die Priesterweihe empfange.
Datierung: 851 10 08
Ausstellungsort: Ostrach
Auctoritas ecclesiastica patenter ammonet, insuper et maiestas regia canonice religioni adsensum prebet, ut quemcumque ad sacros ordines ex familia propria promovere ecclesia quaeque elegerit, in praesentia sacerdotum canonicorum simul et nobilium laicorum eius, cui subiectus est, manumissione sub libertatis testamento sollemniter roboretur Idcirco ego in Dei nomine Engildruda quandam Dei ancilla una cum manu advocati mei nomine Richolfi quendam meum famulum nomine Sigimarum sacris ordinibus dignum in praesentia nobilium virorum liberum ab omni vinculo servitutis dimitto, cui Romanam libertatem per hoc auctoritatis testamentum statuo ita ut ab hodierno die et tempore bene ingenuus atque securus permaneat, tamquam si ab ingenuis fuisset parentibus procreatus vel natus, eandemque pergat partem, quamcumque volens canonice elegerit, habensque portas apertas; ita ut deinceps nec mihi, nec successoribus meis ullum debeat noxiae conditionis servitium neque aliquod libertatis obsequium; sed omnibus diebus vitae suae sub certa plenissimaque ingenuitate, sicut alii cives Romani, per hanc manumissionis atque ingenuitatis titulum bene semper ingenuus atque securus exsistat, suumque peculiare quod habet aut quod ab hinc adquiri poterit, faciat inde secundum canonicam auctoritatem libere quicquid voluerit Et ut haec testamenti atque ingenuitatis auctoritas inviolabilem inconvulsamque obtineat firmitatem, ego Engildruda et Richolf advocatus meus amborum manibus subter firmavimus, sacerdotes quoque ita nominati manus suas in praesentem ingenuitatis cartulam miserunt Pero, Adalman, Hiltiger, Ratpot, Paldolt, Rantolf. Actum in villa Hostrahun nuncupata, in praesentia Salomonis et Reginolfi missis domni Hludawici regis. Signum Hiltibaldi missi Honrati comitis. sig. Otkis. † Hucpret. † Hadabret. † Liutram. † Cros. † Adalcoz. † Ruadmunt. † Willihelm. † Dioterih. † Reginolt. † Rathelm. † Petto. † Hemmo. † Liutpold. † Adalhelm. † Wolfhart. † Ellinbold. † Egibreht. † Froimunt. † Heimo. † Nordeloh. † Sigimar. † Warmunt. † Erferih. † Dancheni. † Ruadhart. † Subo. † Wolfbret. † Ratpret. † Altebret. Ego itaque Watto diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, in VIII id. octob regnante domno Hludawico rege Alamannorum atque Peiowariorum anno nono, sub Honrato duce nobilissimo feliciter. Amen.