Die Brüder Egilbreht und Freuvibreht übertragen den von ihren Eltern erworbenen Besitz zu Hefenhofen an Sanct Gallen.
Datierung: 852 12 28
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Nos itaque germani Egilbreht et Freuvibreht divino amore compuncti multisque scripturarum ammonitionibus intimo mentis ardore concussi tradimus atque transfundimus ad coenobium sancti Galli, ubi Grimaldus abba pastoris boni fungitur officio, quicquid in pago Turgaugensi, quod tamen specialiter dicitur Waldrammishuntari, pater noster Pietar una cum matre nostra Hugisinda iusta adquisitione conquisivit in villa, quae dicitur Hebinhova, cum edificiis, pascuis, pratis, marchis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, quicquid dici vel nominari potest, pleniter ad iam dictum coenobium pro remedio animarum nostrarum necnon et predicti patris nostri et matris nostrae contradita esse volumus sub ea ratione, ut nos nostrique filii illas res possideamus censumque inde annis singulis persolvamus, id est duos denarios vel quattuor pullos vel quicquid aliud precium duorum denariorum habentem adquirere possimus. Si autem nos delectat, ut illas redimamus, nos vel filii nostri de nobis nati, id agamus cum I solido. Posterior vero procreatio redimendi non habeat facultatem, sed sub predicto censu semper eas possideat. Si autem concambium ex illis rebus facere velimus, sub ea hoc ratione faciamus, ut res hac concambiatione adquisitae sub predicto stent censu Quod si nosmetipsi, quod absit, vel ulla opposita persona contra hanc traditionis cartulam venire temptaverit ad aerarium regis auri uncias tres, argenti pondera V coactus persolvat et effectum quem inchoavit non obtineat et haec cartula nihilominus firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum in ipso monasterio, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Egilberti et Freuviberti, qui hanc traditionem fecerunt. sig. Amalberti. † Hutti. † Enno. † Erinbreht. Sigibert. Kerbert. Kisalbert. Sigger. Cundhoi. Ego itaque Yso indignus monachico habitu indutus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem mercurii, V kal. ianuar anno XIIII regni Ludowici, sub Odalrico comite.