Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 416

Sigibold schenkt seinen Besitz zu Schura an Sanct Gallen.
Datierung: 851 06 24
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Ego in Dei nomine Sigibold trado ad monasterium sancti Galli, ubi Crimaldus abba gregi Dei preesse dinoscitur, unam hobam pro remedio animae meae seu pro sustentatione praesentis vitae sitam in pago Perhtoltispara in loco Scurheim nuncupato sub ea ratione, ut ego Sigibold congruum locum monachicae vitae inter ipsos fratres habeam ipsaque hoba cum omnibus appenditiis ad eam pertinentibus ex hodierno die in ius monasterii redeat, id est cum mancipiis his nominibus: Wolfhart, Ruadmar, Williger, Kisildrud, Engilgund, aedificiis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus; omnia vero suprascripta trado atque transfundo, ut ab hodierno die et deinceps ad ius ipsius monasterii perpetim possideantur nullusque hanc traditionis cartulam inrumpere presumat sed omni tempore firmiter suum obtineat vigorem Actum in ipso monasterio publice, praesentibus istis Meginrat. Adalger. Wartman. Frumirih. Erfger. Cundolt. Alpheri. Ego itaque Albrih indignus subdiaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem mercurii, VIII kal. iul XI anno Hludowici regis, sub Utone comite.