Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 415

Bal(d)fred und seine Gattin Evalia verkaufen Besitzungen an Wachar und seine Tochter Odolsind.
Datierung: 851 (858) 06 12
Ausstellungsort: Rankwil

In Christi nomine Anno XVIII regnante Lodoicum rege filium Lodoici imperatoris scripsi ego Andreas presbiter rogitus a Balfredum et uxore sua Evaliane Constat eos vindere et vindiderunt tibi Wacharenti et filiae tuae Odolsindai de Segavias cum de Escolasticanes iure in aquis, in silvis, in pascuis, in accessionibus et in aquarum decursum Et incontra reciperunt venditores de ad emptores XII solidos in bono pretium valientem. Ipse pretius fuit Odolsendas; in tale vero rationem, quod si ipsa iure vendidere voluerit, non habeant licentiam nec ad Romanos nec ad Alaemannos, set Priecto vel ad suos infantes; exceptum si pro remedium animae suae voluerint donare ad monasterium sancti Galli licentiam habeant. Et tradiderunt ipsa iure ad perpetuum possidendum exinde facere queque voluerint, quia sicut iam superius diximus Si quis vero, quod fieri non credimus, si aliquis aliquando de nos vel de aeredibus nostris aut subposita persona, que contra anc cartam vindicionis ire, temptare vel inrumpere voluerit persolvat dubla terra cui commutare voluerit et iudici aurum liberas III cum stibulacione subnixa Facta carta vinditionis in vico Vinonna, pridie idus iunii, sub presentia testium, qui ab eos rogiti venerunt vel signum fecerunt Notavi diem et regnum Signum Baldfredi et Evalianes, qui hanc cartam fieri rogaverunt. Testes Honoratus. ioannes. Valerius. Tantio. Pasquales. Anteianus. item Tantio et item Tantio.