Abt Crimald vertauscht an Hizzi den Waldbesitz des Klosters zu Sparawarrestannon gegen ein Grundstück von 10 Juchart zu Haha.
Datierung: 850/851
Ausstellungsort: Gossau
Omne nanique quod inter partes diversas bonis moribus sanisque consiliis fuerit diffinitum, necesse est propter futura iurgia subicienda succedentibus temporibus conscriptionis vinculo conligare Sic itaque complacuit atque convenit inter Crimaldum abbatem coenobii sancti Galli cum advocato suo Possone et Hizzinum, ut simillimas firmitates parique tenore conscriptas cambii sui emitterent, quas et emiserunt; ipsum autem cambium in easdem firmitatis emissiones nominatim visum est nobis inserendum Dedit namque memoratus abba praefato viro quicquid in Sparawarrestannon silvaticum ad ius coenobii prefati pertinebat et accepit ab illo aliquod territorium campatum, quod sunt iugera X in Haha situm, quod ab Undolvo comparavit; ea dumtaxat ratione, ut utraque pars acceptae ius cambitionis deinceps inconvulsum et inviolabile perennis temporibus absque ullius inquietudine vel repetitione possideat. Sicque pari diffinitione sanxerunt, ut si pars quaelibet exin calumniam ingerere, hoc est, si aut memoratus abba seti illius successores vel iam dictus Hizzi vel illius heredes aliquam repetitionem moliri temptaverint sit tunc pars parti tantum culpabilis, quantum repetere presumpserit, et in aerarium regis multa cogatur impendere, id est auri uncias III argentique ponderae V sed nihilominus presens cambii huius emissio perpetim suum obtineat vigorem Actum in villa Cozisouva publice Signum ipsius Hizzini, qui hanc cambium fieri rogavit. sig. Hutti. Hadapret. Tagapret. Helmerih. Puato. Folpret. Engilpold. Wolfdrige. Sigipret. Liutpret. Adalpret. Ruadpret. Sumar. Willihelm. Amalpret. Adalpret. Ego itaque Albrih rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem sabbati anno X Hludowici regis, sub Oadalricho comite.