Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 409

Vurmheri überträgt ein Grundstück zwischen Goldach und Rorschach an Sanct Gallen.
Datierung: 850 06 08
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Ego in Dei nomine Vurmheri trado ad monasterium sancti Galli aliquod territorium iuris mei in pago Arbonensi situm, inter Coldahun villam et Rorscachun situm, quod videlicet misso ipsius rectoris monasterii designavi sub ea videlicet ratione tradens, ut ipsum territorium sub usu fructuario habeam tempus vitae meae censumque inde solvam, id est I denarium. Post meum vero obitum ad iam dictum monasterium pleniter redeat Haec autem traditio a nullo umquam inrumpatur sed si quis inchoatus fuerit, in aerarium regis multa componat nihil autem ominus haec traditio suum optineat vigorem stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio Signum Vurmharii auctoris. Testes Selbo. Hartpret. Waldthram. Ernust. Wolfpret. Tagapret. Cotesdegan. Meginpret. Ati. Adalcoz. Perhtcoz. Theotpret. Kerram. Cozzolf. Heriman. Ego itaque Albrih anno X Hludowici regis, VI id. apr., die martis rogatus scripsi et subscripsi, sub Uodalricho comite