Hiltiger überträgt seinen Besitz zu Mörswil an Sanct Gallen.
Datierung: 851 02 01
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Ego in Dei nomine Hiltiger trado pro animae meae remedioquicquid in pago Arbonensi in villa, quae dicitur Moriniswilare habere dinoscor quod sub tali ratione traditum ac delagatum esse volo, ut ego easdem res ad me recipiam censumque inde annis singulis solvam, id est II denarios vel I maldrum de grano. Legitima autem progenies mea in censum solvant IIII denarios sub talique condictione census absque ulla inquietudine ipsas res possideant Haec autem traditio stabilis et inviolata omni tempore permaneat cum stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio, praesentibus istis Signum Hiltigeri auctoris. Signa aliorum testium: Ernust. Chlincho. Walthram. Engilbald. Adalpret. Hadapret. Tagapret. Hato. Wenilo. Ruadolf. Nidger. Waldpret. Wolpold. Engilger. Lantolt. Rihpret. Urolf. Thingolf. Ego itaque Albrih indignus subdiaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem solis, kal. febr anno X Hludowici regis, sub Oadalricho comite.