Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 405

Reginbold tauscht an Abt Grimald von Sanct Gallen seinen Besitz im Gebiete von Trauenzell, zwischen Zuzzes und Luitirinsehespahc, gegen den von Ohilt an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Enkenhofen und Leutkirch.
Datierung: 848 05 22
Ausstellungsort: Rieden

Quicquid namque inter partes diversas sani consilii diffinitum fuerit, necesse est propter vitanda succedentibus temporibus iurgia conscriptionis vinculo confirmare Sic itaque conplacuit atque convenit Reginboldum quodam hominem cum filiis suis, ut cum Grimaldo abbate coenobii sancti Galli et advocato suo Hunolfo pari modo concambii sui emitterent firmitates, quod et ita fecerunt Dedit namque memoratus homo Reginbold cum filiis suis de sua parte quicquid in confinio Ratpoticella, id est inter Zuzzes et Luitirinsehespahc conprehensum vel elaboratum habuit, id est campis, edificiis, pratis, pascuis, silvis, viis, marchis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque inmobilibus, egressus et ingressus, quicquid dici aut nominari potest, nihil extra dimittens, sed omne quod in prefato loco conprehensum, sicut superitis diximus, vel elaboratum habuit dedit partibus monasterii sancti Galli in concambii rationem. Et accepit ab eodem abbate cum manu advocati sui Hunolfi quicquid Ohilt proprietatis ad idem coenobium in Enenhovun et ad Liutchirichun vel in eisdem marchis delegare visa est, id est campis, pratis, pascuis, edificiis, silvis, viis, marchis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque inmobilibus, omne quicquid ibidem contradidit, accepit in concambii rationem; sub ea ratione, ut deinceps neutra pars alteri ullam inquietudinem vel repetitionem moliri presumat. Quod si hoc agere temptaverit, sit tunc pars parti tantum culpabilis, quantum repetere conaverit et insuper in aerarium regis auri untias VI et argenti pondera totidem coactus persolvat et nihilominus haec cartula cambitionis suum obtineat vigorem stipulatione subnexa Actum in Reodum publice Signum Reginboldi et filiorum eius, qui hoc concambium fieri decreverunt. Sig. Ruatperti missi. † Theotolt. † Hunolt. † Nandger. † Selpger. † Wolfdrigi. † Muatwin. † Ruadho. † Swap. † Willihart. † Engilhelm. † Paldrih. † Friduhelm. † Ratpold. † Fridubold. † Rihpold. † Rathelm. † Cotabert. † Meginhart. † Helmbert. † Staracho. † Herman. † Folcholt. Ego itaque Theothart scripsi et subscripsi Notavi diem martis, XI kal. iun anno VII Hludowici regis, sub Pabone comite.