Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 406

Abt Crimald verleiht an den Presbyter Lantpreht den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz im Nibelgau.
Datierung: 849 05 22

Divina largiente clementia Crimaldus coenobii sancti Galli abba. Convenit nos una cum consensu fratrum et monachorum nostrorum ut illas res, quas nobis Lantpreht presbiter sue adquisitionis tam in terris, quam in edificiis, vel cultis aut incultis, manu potestativa una cum manu advocati sui nomine Engilbold tradidit pro anime sue remedio in pago Nibulgauge, quicquid ibidem ad Chanchonem et ad Witricum et ad Wolaliuba conparavit iusto conquisitu cum propria pecunia Deo et sancto Galli et ibidem Deo famulantibus tradidit atque condonavit, nosque iterum illas res predictas represtare per presentem precariam deberemus, quod ita et fecimus atque inde nobis annis singulis in censum persolvat unum denarium, et ut nos ei quattuor electa mancipia, mares duos et feminas totidem, ex nostra potestate donare debeamus, quod omnino non omittimus. Post eius vero obitum tunc Diotpirc nepta illius eandem traditionem sub usu fructuario possideat tempus vite sue, et annis singulis nobis abinde unum solidum in censum prosolvat. Et si illa Diotpirc illam traditionem sibi placitatam dimittere voluerit, tunc ad cellam Ratpoti locum et prebendam quasi unus monachus iuxta facultates loci illius habeat tempus vite suae, et traditionem prefatam sibique placitatam nobis et successoribus nostris dimittat perpetualiter possidendum. Et hoc omnino firmissima mente adhuc vivens nos rogavit, ut nullo laico post eius obitum in beneficium prestitum fuisset; tamen si hoc factum fuerit nostra iussione, tunc proximus heres eius potestatem habeat auferendi ipsas res de prefato monasterio Signum Crimaldi abbatis et Emichonis advocati, qui presentem precariam scribere rogaverunt. sig. Hartmoti decani. sig. Engilramni prepositi. sig. Birihtilonis prepositi. sig. Diotharti hospitalaris. sig. Cozberti portarii. sig. Crimberti portarii. Actum in ipso loco, quo idem Lantpertus presbiter domum et capellam tunc tempore habere videbatur coram testibus, quorum hic signacula continentur Signum Liutharti, qui hoc consensit. † Gisalolt. † Engilbolt. † Folrat. † Wano. † Cundhart. † Ruadger. † Huadalwart. † Engilhelm. † Sigehart. † Folchini. Ego itaque Watto diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi in X kal. iun., diem iovis, in ascensione domini regnante domno Hludowico rege in orientali Francia anno decimo, sub Pabone comite et sub Hunoldo centenario, indictione quinta.