Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 404

Abt Grimald verleiht an Herivart den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Bisikon gegen Zins.
Datierung: 848 02 20

Christo enim propitio Grimaldus abbas monasterii sancti Galli. Convenit nos, ut hac cum consensu fratrum nostrorum ut illas res, quas nobis Herivart sitas in Puasunhovun tradidit, excepto conquisicione sua, ei iterum per hoc prestarium represtare deberemus, quod ita et fecimus sub ea ratione, ut nobis annis singulis censum solvat, id est I denarium. Et si redimere voluerit, cum duobus denariis redimat. Similiter et Perinhart filius eius faciat, eundem censum solvat et eandem redimitionem, si voluerit, faciat cum II denariis. Quod si procreatio eius deinceps praefatas res habere voluerit, eundem censum solvat redimendique non habeant potestatem, et si nobiscum cambiare voluerit, et hoc faciendi habeant potestatem Signum Grimaldi abbatis et advocati sui Ruadberti, qui hoc prestarium fecerunt. sig. Amalgarii decani. sig. Isanrihi portarii. sig. Liutgisi praepositi. sig. Kerboldi et Werinolti sacratariorum. sig. Uozonis et Managolti cellerariorum. Signa aliorum testium. Ego itaque Edilleoz ypodiaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem lune, X kal. mar anno Hludowici regis nono, sub Uudalricho comite.