Linco schenkt und überträgt seinen Besitz zu Utwil an Sanct Gallen.
Datierung: 847 06 22
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Ego in Dei nomine Linco trado ad monasterium sancti Galli cum manu fratris mei Cotesmanni necnon cum manu Aarperti quicquid proprietatis in villa Uttinwilare nuncupata vel in eadem marcha visus sum habere, id est campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, quicquid dici aut nominari potest, omnia ex integro volo esse tradita ad iam dictum locum, excepto casa curte clausa, quam predictis hominibus ad redimendum precio taxato concedo; cetera omnia, quae me iure contingunt, sive sit in foeno seu grano adhuc stantibus, cum omnibus spoliis eorum, sicut nunc in presenti vestitus sum trado ad monasterium sancti Galli confessoris Christi; sub ea convenientia, ut si ab hac infirmitate convaluero, tunc in eodem monasterio vel in proxima eorum curte victum et vestitum habeam tempus vitae meae, et res predictae statim nunc absque ulla contradictione ad prefatum monasterium integriter redeant in evum possidendum Nullusque, nec ego deinceps, nec coheredes mei hanc traditionem inrumpant quod si quis fecerit, multa cogente fisco conponat Actum in eodem monasterio. Signum Linconis et Cotesmanni atque Aarperti auctorum, cum quorum manibus haec traditio firmata et peracta fuerat. Signum Puato. † Wolfhart advocatus noster. † Amalunc. † Puaso. † Hiltipreht. Immo. † Engilger. Pero vasallus. Wolfharti. † Gerolt. Ego itaque Theothart rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem mercurii, X kal. iul anno V Hludowici regis Alamannorum, sub Geroldo comite. Feliciter.