Heilram überträgt seinen Besitz zu Gommerswil an Sanct Gallen.
Datierung: 847 04 11
Ausstellungsort: Goldach
Si aliquid locis sanctorum vel in substantias pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna retributione restituere confidimus Quapropterego in Dei nomine Heilram trado ad monasterium sancti Galli, ubi Grimaldus abbas praesse videtur, quicquid in confinio Cummariswilare proprietatis habere videor, id est campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, nihil extra dimittens, sed omnia tradens ad prefatum coenobium; sub ea convenientia, ut easdem res ad me recipiam annisque singulis pro censu X siclas de cervisa vel totidem modias de grano persolvam et duos dies in estivali tempore operari faciam et semel per annum de Steinaun, sive sit de grano seu de vino, unam perductionem usque ad monasterium faciam. Similiter per singulos annos et tota progenies mea faciat, si easdem res habere voluerit. Prefatasque res nec ego, nec ullus heredum meorum licentiam habeat redimendi. Et ut ego a parte monasterii unum iuchum XXX virgis in longitudine mensuratum et VI in latitudine, ubi vobis congruum esse videatur et mihi oportunum sit, accipiam. Si autem de me legitimi heredes defecerint, tunc praedictae res ad iam dictum coenobium integriter revertentur possidendum Nullusque hanc cartam traditionis violare audeat quod si quis fecerit, illa componat, que in lege Alamannorum continentur Actum in confinio Coldaun publice Signum Heilrammi auctoris, qui hanc traditionem fieri rogavit. † sig. Ruadberti vicarii. † sig. Waldpert. sig. Hilti. sig. Isger. sig. Kisalbert. sig. Perinhart. sig. Ernust. sig. Reginhart. sig. Hartbert. sig. Tagabert. sig. Adalbert. sig. Hato. sig. Hadabert. sig. Otpret. sig. Theotpret. sig. Adalgoz. sig. Reginbert. Ego itaque Edilleoz ypodiaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem lune, III id. april anno Hludowici regis nono, sub Uodalricho comite.