Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 371

Ramming überträgt seinen Besitz zu Bollschweil (?) und schenkt den von seiner Mutter ererbten zu Haltingen an Sanct Gallen.
Datierung: 838 04 02
Ausstellungsort: Bollschweil(?)

Perpetrandum est unicuique quod sapientia Dei per Salomonem dicit: Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis Ideoque ego Rammingus conpunctus is sermonibus et aliis ammonitionibus sanctorum patrum dare volo pro remedium animae meae de rebus meis ad monasterium sancti Gallonis, quod est constructum in pago Turgaugense super ripam fluminis, que vocatur Petrosa, ubi venerabilis vir Peranwigus abba preesse videtur. Hoc est, quod trado in pago Prissagaugense, in villa nuncupante Puabiliniswilare, quicquid iuste ibidem contractum habebam vel in omnibus locis, id est domibus, aedificiis, campis, pratis, silvis, pomariis, vineis, mancipiis, peculiis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, quicquid dici aut nominari potest, sive venditum vel ad pignum seu in die presente visus sum habere in omnibus rebus vel deinceps conquiram usque ad tempus vite meae, omnia trado atque transfundo in dominationem supradicti monasterii, necnon de maternica hereditate ad Haholtinga, quod nunc habet Ratoltus servus vester; in ea vero ratione, ut supradictas res ad Buabiliniswilare habeam usque ad tempus vite meae et censum persolvam annis singulis ad festivitatem sancti Martini una trimissa, in quale precio conlaborare potuero. Post meum discessum ad monasterium absque ulla marritione revertatur Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, quod absit, vel aliquis de heredibus meis aut ulla opposita persona, que contra hanc traditionem venire temptaverit aut eam frangere conaverit sit culpabilis tantum, quantum voluerit malo ordine abstrahere, et ad erarium regis auri untias II, argenti pondera V coactus persolvat et nihil perficiat, quod inchoavit, sed presens carta firma permaneat stipulatione subnexa Actum ad Puabiliniswilare coram frequentia populi Signum Rammingonis et genitoris sui Engilharii, qui pariter tradiderunt et confirmaverunt. sig. Engilram et Cuntheri, qui consenserunt sig. Sigifrid. Kerfrid. sig. Hotto. sig. Libo. sig. Alpheri. sig. Rihpret sig. Peratrat. sig. Witbold. Ego itaque Rammingus indignus vocatus presbiter hanc traditionem feci et statim cartulam scripsi danda in IIII non. apr anno V regnante domno nostro Ludowico rege in Alamannia, et sub Kerolto comite.