Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 370

Svanihilt überträgt den von ihrem Gatten Ofthere erhaltenen Besitz zu Mörikon und Affeltrangen an die Kirche der heil. Maria zu Rickenbach.
Datierung: 838 03 28
Ausstellungsort: Rickenbach

In Dei nomine Ego Svanihilt trado ad coenobium sancti Galli ad aecclesiam sanctae Marie genitricis Dei, quae aedificata est sub potestate ipsius monasterii in loco, qui dicitur Ricchinbach, omnem proprietatem meam, quam hodierna die visus sum habere in pago Turgeuve in loco, qui dicitur Morinchova et Affeldranga, quam mihi maritus meus Ofthere cum manu advocati sui Ruodingi donabat, omnia ex integro cum domibus, tam cum ceteris edificiis tradita esse volo ad predictam aecclesiam; ea videlicet ratione, ut ego et maritus meus predictus eandem rem ad nos recipiamus tempus vitae nostrae possidendi et annis singulis inde censum solvamus II denarios sine redemptionem. Post hobitum vitae nostre filius suus Liuto et legitima procreatio sua possideant sine censum et potestatem habeant redimendi cum dimidio solido. Si autem ille et filii sui non redimerint, tunc redimet ipse, cui ego ipsa cum manu mea prekariam huius traditionis donaverim cum VI denariis ad predictam aecclesiam perpetualiter possidere. Si autem contingerit, quod nullus eorum non redimerit, tunc ad ipsum monasterium revertatur perpetim possidendae Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego ipsa seu ulla opposita persona contra hanc traditionem venire et eam impedire voluerit auri untias III et argenti pondera V in fisco coactus persolvat et nihilominus hec traditio firma et stabilis permaneat Actum in loco, qui dicitur Ricchinbach publice, presentibus istis quorum hic nomina subnotantur Signum Ruodingi, qui hanc kartam traditionis fieri decrevit. sig. Alberici prepositi et Eskirici vocati, qui eam acceperunt. Signa aliorum testium: Pericker. Amalunc. Lantfrid. Liutprant. Liutpret Erchanpret. Anzo. Hadapret. Engilram. Hadapret. Craman. Lanzo. Altapret. Craman. Lantpret. Peringer. Richane. Wineram. Hoolt. Razo. Cunzo. Perinhart. Engilger. Ego indignus Witerat bresbiter scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, V kal. aprilis, luna XVIII annum quintum regnante Ludowici iunioris, sub Adalberto comite.