Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 372

Pato überträgt seinen Besitz zu Bettighofen und Risstissen an Sanct Gallen.
Datierung: 838 05 20
Ausstellungsort: Bettighofen

Ego in Dei nomine Pato decrevit mihi voluntas, utomnem alodem meam, quam in hac die presenti in iusta vestitura in proprium habere visus sum, ad monasterium sancti Galli tradere deberem, ubi nunc Bernwicus abba gregi Dei preesse videtur, quod ita et feci. Trado atque transfundo pro animae meae remedio necnon et pro anima Cotalinde coniuge mee seu pro omnibus antecessoribus vel successoribus nostris, tam pro vivis, quam et pro defunctis. Et hoc situm est, quod trado, in pago Albunesparo in centena Ruadolteshuntre in villa, quae dicitur Patinhova, et in villa, que dicitur Tussa, quicquid in his locis habere visus sum, cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus, id est curta clausa, casa salica cum terra sua salica, hobas tres vestitas cum omni facultate eorum, cum mancipiis et armentis seu cum omni utensilio; infra eandem villam site sunt duas, tertia in Tussin in eam videlicet rationem, quod si mihi vel fratri meo Engilrammo vel filiis meis monachicam vitam fruere delectaverit, in loco eodem victum et vestitum commorandi habeamus et locum vivendi perquiramus. Quod si ego Pato hanc traditionem redimere voluero, cum tribus libris redimendi habeam potestatem. Si autem filius meus illud redimere vult, cum XXX solidis redimendi habeat potestatem. Quod si nec ego nec filius mens infra annum non redimamus, tunc cum omni integritate quicquid sit aut nominari potest, ad prefatum monasterium perpetualiter possidendi perduret, tamen temporibus vitae meae sub usu fructuario eandem traditionem per precariam possideam et censum exinde solvam Acta traditio in villa, que dicitur Patinhova publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Patonis, qui hanc traditionem fieri voluit. sig. Reginfrid et aliorum plurimorum, quorum ista sunt nomina: Lantolt. Paldarih. Helidpert. Ato. Thiotfrid. Waldpert. Irimpert. Hunpold. Rantolf. Rantwich. Gerhart. Emilo. Anno V regnante Hludowico rege, XIII kal. iun., die lune Ego indignus Adalman scripsi Commemoratio de rebus, quas Pato in denominatis villis, id est in Patihovun et in confinio alterius villae Pilaringa nuncupata a nepote suo Isanhario vel eius advocato Kisalfrido comparavit: Omne videlicet, quod ipse Isanheri in predictis locis in quibuslibet rebus visus est possidere, predicto Patoni cum omni integritate presentibus istis condonavit: Hug. Reginfrid. Witirih. Hato. Petilo. Paldarih. Ratolf. Thiotrih. Irimpert. Helidpert. Rantwich. Liuthart. Irminch. Waldolf. Willihelm. Rantolf. Hunpold. Kisalheri. Targun. Witpert. Karaman. Ato. Tando. Engilpert. Irfinch. Heidinrih et alii quam plurimi, qui iam defuncti sunt.