Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 369

Meginfrid überträgt dem Kloster Sanct Gallen seinen Besitz zu Reichenbach (?).
Datierung: 838 02 14
Ausstellungsort: Buchhorn (Friedrichshafen)

Ego in Dei nomine Meginfrid trado ad monasterium sancti Galli, ubi Bernwigus abbas preesse videtur, quicquid proprietatis visus sum habere in Rihchinbah et infra illam marcam, cum domibus aliisque edificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, omnia ex integro volo esse tradita ad iam dictum locum pro remedio animae meae ea ratione, ut easdem res ad me recipiam annisque singulis exinde tempus vitae meae censum persolvam, id est I solidum in quo possim pretio. Similiter et heres meus legitimus agat, si a me legitime progenitus fuerit, eundem persolvat censum et easdem res habeat atque agnitio eius legitima Si autem mihi heres defecerit legitimus, tunc post obitum meum omnia integriter ad prefatum revertantur coenobium perpetim possidendum. Nullusque hanc cartam inrumpat, quod si quis fecerit multa conponat, id est auri uncias III et argenti pondera V et haec traditio nihilominus firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum in Buachihorn publice, presentibus istis Signum Meginfridi auctoris, qui hanc traditionem fieri rogavit. Sigibert vicarius. Selbo. Podalolt Chunibert. Folcharat. Peio. Reginger. Engilbold. Ruado. Ekkihart. Maghelm. Reginhad. Cundhart. Cunzo. Germunt. Staracholf. Liuthelm. Herirat. Perahtram. Wolvarn. Cundram. Ego itaque Theothart rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, id. februar anno XXIIII Hludowici imperatoris et Hludowici iunioris regis Alamannorum V, sub Ruachario comite. Feliciter.