Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 368

Pabo überträgt seinen Besitz zu Weilen, mit Ausnahme einer Hufe, des dritten Theiles eines Waldes, von 3 Jucharten in jeder Zelge und 3 Fuder Wiesland, an Sanct Gallen.
Datierung: 838 02 08
Ausstellungsort: Frommern

Ego in Dei nomine Pabo trado ad monasterium sancti Galli, ubi Pernwicus abba preesse videtur, pro remedio anime meae quicquid proprietatis visus sum habere in villa Wilon nuncupata, excepto hoba Wolfnandi et tertiam partem illius silvae, quae me contingit, atque in unaquaque aratura iurnales III et de pratis ad III carradas, quae omnia extra hanc traditionem esse volo; cetera omnia, quae in supradicta villa possidere dinoscor, id est domibus, aedificiis, silvis, pratis, viis, aquis aquarumque decursibus, quicquid dici aut nominari potest ad iam dictum monasterium traditum ac delegatum esse volo sub ea videlicet ratione, ut ipsas res diebus meis ad me recipiam et ex ipso monasterio annis singulis unum vestimentum laneum mihi donetur et in tercio anno unum pallium III solidos valentem, sicut et supradicta esse debent vestimenta. Et post obitum meum omnia ista absque ulla marritione ad iam dictum monasterium redeant in evum possidendae Si quis vero hanc traditionis cartulam inrumpere voluerit, conatus sui privetur effectu et in erarium regis auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat sed nihilominus hec traditio suum obtineat vigorem stipulatione subnexa Actum in Frumarom, presentibus istis Pabo auctoris. † Adalhart. Karaman. Alawic. Wichart. Ratman. Sigiram. Erinbret. Imidanc. Willibold. Manaliub. Othelm. Otolf. Ruadho. Marcfrid. Ego itaque Werinbret ad vicem Hartmoati rogatus scripsi et subscripsi VI id. feb anno XXV Ludowici imperatoris, sub Keroldo comite.