Winibert erhält von dem Kloster Sanct Gallen 13 Juchart zu Degerschen, damit er seine Ansprüche auf den von Irminram dem Kloster geschenkten Besitz zu Herisau aufgebe.
Datierung: 837 12 03
In Christi nomine Dum constat plurimis, quod a quodam homine Winiberto nomine advocatus coenobii sancti Galli Ruadbertus pro rebus, quas Irminram in Herinisauva sitas ad partem iam dicti monasterii contradidit, frequenter pro eisdem rebus interpellatus est. Qua ex re utrimque conplacuit atque convenit, ut devitanda deinceps causa contentionis prefatae res, pro quibus nos et advocatum nostrum interpellat, ad nos pleniter, id est ad partes monasterii redeant perpetim possidendum accipiatque a parte eodem monasterii aliquod territorium in confinio villae cuidam Tegarasgai nuncupante, hoc est tredecim iuchos; sub tali conventione, ut etiam deinceps neutra pars ullam inquietudinem seu repetitionem moliatur Quod si inchoatum fuerit sit tunc pars alteri tantum culpabilis, quantum expetit et quod malo ingenio repetit, evindicare non valeat, sed presens conventionis cartula perennem obtineat vigorem stipulatione subnexa Actum in Reinperc publice Signum Bernwigi abbatis et advocati sui Ruadberti, qui hanc conventionis cartam perpetraverunt. sig. Amalger prepositus. Isanbert decanus. Hunolt prepositus. Cozbert sacratarius. Uozo hospitalaris. Geraloh camerarius. Irfinc et Merti cellerarii. Signa aliorum testium. Notger. Folcharat. Ascheri. Eskirih. Waltfrid. Amalrih. Petto. Amalbert. Uoto. Rihpert. Winidheri. Ruadpert. Adalho. Enno. Reginfrid. Tagabert. Ego itaque Theothart rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem lunae, non. decembris anno XXIIII Hludowici imperatoris et Hludowici iunioris regis Alamannorum quinto, sub Geroldo comite. Item alii testes secunda vice Posso. Vurumheri. Luto. Alpheri. Amalbert. Wito. Uato. Huato. Adalo. item Alpheri. Crimolt. Wicram. Tagabert. Craman. Cunzo. Enno. Sumar. Reginfrid.