Adalbert überträgt seinen Besitz zu Izikon an Sanct Gallen.
Datierung: 837 11 25
Ausstellungsort: Dürnten
Ego in Dei nomine Adalbert cum manu filiorum meorum Uadalberti et Hildiberti trado ad monasterium sancti Galli quicquid in loco, qui dicitur Izinheimo marcha, adquisitum habemus vel quicquid ulterius adquirere possumus, id est silvis, pratis, campis, viis, aquis aquarumque decursibus vel quicquid dici aut nominari potest ad iam dictum monasterium tradimus ac delegamus sub ea videlicet ratione, ut easdem res ad nos recipiamus usque ad tempus vitae nostrae seu procreationis nostrae, id est legitimorum filiorum nostrorum et censum exinde annis singulis persolvamus cum duobus denariis aut uno socco vel IIII modiis de grano. Si autem legitima procreatio ex nobis aliquando defecerit, tunc sine ulla contradictione ad iam dictum monasterium redeant in evum possidendae Si vero, quod fieri non credo, aut ego vel ullus de heredibus meis hanc traditionis cartulam imrumpere temptaverit conatus sui privetur affectu et in aerarium regis auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat nec minus haec traditionis cartula firmitatis suae vigorem obtineat stipulatione subnexa Actum in Tunriudum, presentibus istis, quorum hic signa continentur Signum Adalberti auctoris et filiorum eius Uadalberti et Hildiberti. sig. Perahger. † Certhili. † Waltili. † Crunheri. † Staraheri. Danihel. Adalrih. Zuppo. Theotker. Witolt. Zuazo. Adalfrid. Erimbret. Ego itaque Werinbertus ad vicem Ruadbaldi diaconi rogatus scripsi et subscripsi anno XXV Hludowici imperatoris, die dominico, VII kal. dec., sub Keroldo comite