Der Presbyter Meginbreth überträgt seinen Besitz zu Sconinperac an Sanct Gallen.
Datierung: 837 08 09
Ausstellungsort: Sconinperac
In Dei nomine Ego Meginbreth presbiter una cum manu advocati mei Ruadgeldi trado ad coenobium sancti Galli pro animae meae remedio aeternaque retributione quicquid in Sconinperac vel in eadem marca conquisitionis habere dinoscor, id est mancipiis his nominibus: Wolfpold, Liupmuat, Adalmuat, Cuatheri, Wolflind, basilicam cum omnibus appenditiis suis aliisque aedificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis vel quicquid dici aut nominari potest, omnia ex integro ad iam dictum coenobium volo esse tradita ac delegata sub ea condictione, ut ipsas res ad me recipiam et annis singulis censum exinde solvam, id est I solidum. Si autem Thingmunt me supervixerit, ipsas res habeat sub prefati census condictione; post illius vero discessum ad monasterium pleniter revertantur perpetim possidendae Si quis vero hanc traditionis cartulam inrumpere voluerit, inchoatus sui privetur affectu et pro ausu suae temeritatis auri untias III et argenti pondera totidem aerario regis coactus exsolvat sed nihilominus haec traditio perennem obtineat vigorem cum stipulatione subnexa Actum in eodem loco Sconinperac nuncupato, presentibus istis Signum Meginberti presbiteri et advocati sui Ruadgeldi auctorum. sig. Sigibreht vicarius. † Waldger. † Hiltiprant. † Podalolt. † Engilbold. † Selbo. † Ruado. † Eburini. † Eckihart. † Reginhelm. † Folcharat. † Ecko. † Ratpreht. † Meginbert. † Wolvolt. † Wolvarat. † Ruadpert. † Paldarit. † Theotini. † Fridubert. † Fruotini. † Reginwic. † Wigo. † Witpert. † Scrutolf. † Heribrant. † Ego itaque Theothart ad vicem Cundperti presbiteri rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem martis, V id. aug anno XXV Hludowici imperatoris et filii illius Hludowici regis Alamannorum V, sub Ruachario comite. Feliciter.