Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 361

Engilram überträgt seinen Besitz zu Berg an Sanct Gallen.
Datierung: 837 07 12
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

In Dei nomine Ego Engilram trado ad coenobium sancti Galli pro anime meae remedio et pro aeterna retributione quicquid in pago Arbungauae in villa nominata Perc visus sum habere, tam domibus et aedificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis vel quicquid dici aut nominari potest ad prefatum coenobium volo esse traditum ac delegatum ea videlicet ratione, ut easdem res ad me recipiam et annis singulis censum persolvam, id est siclos X de cervisa vel denarios VI. Et in eundem censum omnis procreatio mea habeat a me legitime progenita. Et si heres mihi a me legitime progenitus deficerit, tunc prefatae res ad iam dictum coenobium revertantur perpetim possidendum Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis contra hanc traditionis cartam venire temptaverit aut eam quolibet modo inrumpere voluerit ad dominicum fiscum auri uncias II et argenti pondera V coactus persolvat et nihilominus presens haec traditio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Engilrammi, qui hanc traditionis cartam fieri decrevit. sig. Hildi. sig. Isker. Otpret. Kisalbret. Vurmheri. Pernhart. Hartpret. Reginbret. Wenilo. Perccoz. Heilram. Ruadolf. Adalcoz. Managolt. Keppo. Ernust. Lantolt. Hadabret. Adalram. Ato. Thingolf. Heribret. Madalger. Ego itaque Alphart scripsi et subscripsi Notavi die iovis, IIII id. iul regnante domno nostro Hludowico imperatore anno XXVI, sub Keroldo comite.