Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 363

Rumolt schenkt seinen Besitz zu Degerschen an Sanct Gallen.
Datierung: 837 08 29
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Ego in Dei nomine Rumolt trado ad monasterium sancti Galli, ubi Bernwicus abba preesse videtur, pro remedio animae meae aeternaque reconpensatione quicquid in hac presenti die proprietatis in villa Tegarasca nuncupata vel in eadem marca visus sum habere; id est aedificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, quicquid dici aut nominari potest, omnia ex integre volo esse delegata ad predictum locum; sub ea ratione, ut Erchanger filius meus, quem etiam cum oblationibus iuxta regularem institutionem Deo obtuli, congruum inter vos locum habeat monachicam vitam ducendi predictaeque res pleniter deinceps ad vos redeant perpetualiter possidendum Nullusque hanc cartulam traditionis inrumpere audeat Quod si quis fecerit, multa componat, sicut in lege Alamannorum continetur Actum in eodem monasterio Signum Rumolti auctoris, qui hanc traditionem peregit. sig. Vurmheri. † Isanheri. sig. Rihpert. sig. Prumno. sig. Sigifrid. sig. Tuto. sig. Stritcrim. sig. Ego itaque Theothart rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem mercurii, IIII kal. septembr anno XXV Hludowici imperatoris et Hludowici filii eius regis Alamannorum V, sub Geroldo comite.