Reginbreht überträgt seinen Besitz in der March Turbenthal (und) zu Huzikon an Sanct Gallen.
Datierung: 837 05 25
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Ego in Dei nomine Reginbreht trado ad monasterium sancti Galli, ubi Bernwigus abba preesse videtur, pro remedio animae meae quicquid in Turbatun marcha et in Uzinghovun contra filios meos in portionem et in meam swascaram accepi omnemque meam conquisitionem cum mancipiis, domibus, edificiis, animalibus, cum peculiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, marchis, egressus et ingressus, quicquid dici aut nominari potest, sicut ad meam swascaram accepi volo esse tradita ad prefatum locum; ea scilicet ratione, ut Reginbert filius meus easdem res ad se recipiat et annis singulis censum inde solvat, id est IIII denarios. Et si redimere voluerit Reginbert, cum X solidis redimat precio taxato. Quod si Reginbert ipse illas res non redimerit ante suum obitum, tunc illius Reginberti legitimi heredes post eius discessum easdem res ad se recipiant et eundem censum annis singulis solvant. Quod si redimere voluerint, similiter cum X solidis redimant nulique alii licentiam habeant redimendi Et si evenerit, ut ille vel illius legitimi heredes non redimerint seu defecerint, tunc ad monasterium, cui traditum fuerat, integriter revertetur, nullusque hanc traditionem inrumpere audeat. Quod si quis fecerit, illa conponat, quae in lege Alamannorum continentur, et haec carta nihilominus firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio, presentibus istis Signum Reginberti auctoris, qui hanc traditionem legaliter fecit. † Alphere. † Adalbold. † Wito. † Sumar. † Rihhart. † Lenthine. † Ruadpreht. Ego itaque Albarih ad vicem Liutonis rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem veneris, octava kal. iun anno XXIII Ludvici imperatoris, sub Keroldo comite.