Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 359

Die Brüder Peratker, Adalcoz, Otini und Keraloh übertragen ihren Besitz zu Rorbach, Dietwil und Leimiswil an Sanct Gallen.
Datierung: (826 – 837)

In Dei nomine Nos confratres, videlicet Peratker et Adalcoz atque Otini una cum fratre nostro Keraloo, tradimus atque transfundimus ad monasterium sancti Galli, ubi ipse sanctus in corpore requiescit, pro remedio animarum nostrarum, genitoris ac genitricis nostre nomine Kerhilt quod in perpetuum traditum esse volumus Illud vero, quod tradimus, est situm in pago nuncupato Arageuvi et in loco, qui nominatur Rorpah, et in Diotinwilare et in Leimolteswilare una hoba, cum omnibus quicquid ibidem vel in eadem marcha visus sum habere, cum domibus et ceteris edificiis, mancipiis his nominibus nuncupatis: Thancharat cum coniuge et liberis suis, Bucili cum coniuge et liberis suis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis vel incultis, omne videlicet quicquid dici aut nominari possumus in hac parte hereditatis nostre nobis consitum, sicut antea diximus Deo tradimus et sancto Galloni, ubi venerabilis Cozbertus abba preesse videbitur; in ea videlicet condictione hoc facimus, ut quando frater noster Kerloh ad intellegibilem aetatem pervenerit, ipsas res, quas nos spontanea voluntate tradimus, si vult, habeat et prevideat quamdiu voluerit non illud in nullo loco minorando, sed augendo ubicumque potuerit. Si autem rector ipsius monasterii, proprius aut extraneus, hanc condictionem a nobis placitatam contradixerit vel consentire rennuerit, tunc prefata traditio ad nos revertatur in omnibus meliorata. Sed tamen magis volumus, ut predicta res et frater noster in vestra sint potestate constituti, et ipse ibi finiet dies suos. Et post eius discessum domus sancti Galli ipsas prenominatas res possideat cunctis diebus, quibus homo vivere potest. Si autem alio alicui in beneficium prestitum fuerit, si aliquis ex nobis vel omnes vixerimus, licentiam habeamus absque ullius hominis contradictione easdem res ad nos recipere. Si autem nos non vixerimus, tunc heredes nostri hanc traditionem, si in ....