Trogo und sein Sohn Liutrich schenken drei Neubrüche zu Winterstetten und den von Trogo's Bruder ererbten Besitz zu Grünenberg gegen lebenslänglichen Unterhalt Trogo's an Sanct Gallen.
Datierung: 834 10 26
Ausstellungsort: Urlau
Perpetrandum est unicuique, ut auribus audiat et opere inpleat, quod ipse Dominus ore suo locutus est: Date et dabitur vobis, et iterum: Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Inde nobis, mihi Trogoni et filio meo Liutricho dalis decrevit voluntas, ut ad aliqua loca venerabilium sanctorum ex rebus nostris aliquid condonaremus, quod ita et fecimus Tradimus ac delegamus ad coenobium sancti Galli in pago Nibalgauve et in loco Wintirsteti nuncupato novales III iuxta aquam Aschaa nomine et quicquid ex fratre meo Fresone in Croninperc in partes acceperim et II boves et II vacces et II vituli et trigenta capita de minore pecude et VII examina apium in ea videlicet racione, ut ego Trogo victum et vestitum unius monachi accipiam temporibus vite mee et iure illius cenobii supradicte res statim redeant eternaliter possidendum Si quis vero, hoc futurum esse non credo, si ego ipse, quod absit, vel ulla obposita persona, qui contra hanc cartam tradicionis venire aud eam violare conatus fuerit sociante fisco multa componat et ad monasterium ipsum duplam repeticionem restituat interea cartula ista firma et stabilis permaneat cum stipulacione subnexa Actum in Urallon coram testibus presentibus, quorum signacula hic continentur Signum auctori Trogonis et Liutrici, qui hanc tradicionem fieri decreverunt. sig. Fresonis. sig. Hemicho. sig. Rafolt. sig. Deotheri. sig. Mekinolt. sig. Willipold. sig. Hilte. sig. Selbo. sig. alii Rafolti. sig. Hadaperti. Ego itaque Walterius indignus diaconus scripsi et subscripsi anno XX Ludowici inperatoris. Notavi die luna, VII kal. novemb sub Adalgero comite.