Berengar und seine Gattin Imma übertragen ihren Besitz im Gambser Grunde an Sanct Gallen.
Datierung: 835 01 06
Ausstellungsort: Gambs
In Christi nomine Ego itaque Berengarius et coniux mea Imma tradimus res nostras, omnia que nos videtur abere in fundo Campesias, curte cum ecclesia et cum omnibus apendiciis suis, agris, pradis, alpis, iuris, iuniores, silvis pro remedium anime nostre vel pro parentorum nostrorum a die presente investimus in ea vero racione, ut si uxor mea vel mei infantes ipsum pro proprium redimere voluerint, dent pro remedium anime mee XL solidos ad predictum monasterium et suum proprium recipiant et duos denarios dent censum per singulos annos Oc investierunt Domnicu advocatu sancti Galli. Et si ipsum censum ad parte sancti Galli dare noluerint, tunc stet ipse proprius in perpetuo ad parte sancti Galli, pro remedium patris mei Adalherti vel Berectradas atque nostre, faciendi quicquid voluerint stipulatione subnixa. Facta tradicione curte Campesias, VIII idus ianuri anno II regnante domnum nostrum Ludvicum su presencia testium superscripsi, notavi die et regnum. Signum Berengari et Immanes, qui hanc cartam fieri rogaverunt. Testes iordaimes. Selbo prepositus. Vigilius. Victor. Drusio. Gaio. Tanco. Otmares. Agustus. Fonteianus. Lubucio. Prestancius. Vivencius. Valencianus. Vigilius. Adalcianus. Ego Priectus cancellarius hanc cartam scripsi rogitus ad Berengarium et Immane