Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 350

Cunzo, sein Sohn Patacho und seine Gattin Reginbiric übertragen ihren Besitz zu Uzenried (Uznach) und am Fluss Jona, mit Ausnahme einer Hörigen, an Sanct Gallen.
Datierung: 834 08 13
Ausstellungsort: Uzenried (Uznach)

Ego in Dei nomine Cunzo et filius mens Patacho necnon et uxor mea Reginbiric tradimus ad coenobium sancti Galli, ubi venerabilis Cozbertus abbas preesse videtur, cum manu advocati nostri Secconis quicquid in Uzinriudun vel in eadem marca et super iohannam fluvium proprietatis visi sumus habere pro remedio animarum nostrarumet quodcumque adquisitum habemus vel deinceps adquirendum habemus, id est campis, pratis, edificiis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, mancipiis, excepta una ancilla nomine Willarat, quam volumus fieri extra hanc traditionem; cetera omnia superius denominata volumus esse tradita atque delegata ad iam dictum coenobium eiusque rectoribus perpetualiter possidendum, et quicquid exinde voluerint agere liberam habeant in omnibus potestatem faciendum ea videlicet ratione, ut ipsas res ad nos recipiamus et annis singulis inde censum solvamus, id est quatuor denarios in qualicumque pretio possimus tempus vitae nostrae. Et si a nobis, videlicet Cunzone et uxore mea Reginbirga, legitimus heres procreatus fuerit, tunc predictas res cum eodem censu proserviat similiterque et illius procreatio, si legitime procreata fuerit. Si autem ab illo legitimus heres procreatus non fuerit, tunc post illius obitum ad sepedictum revertatur monasterium perpetualiter possidendum Si quis de heredibus meis vel coheredibus aut ego ipse contra hanc traditionem venire temptaverit multa componat, id est auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat et hoc carta nihilhominus firma permaneat stipulatione subnixa Actum in ipsa villa Uzinriuda publice, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Cunzonis et Patachonis atque Reginbirgae et advocati eorum Secconis, qui hanc cartam fieri rogaverunt. Signa aliorum testium. † Perahker. † Heitar. † Hunolf. † Ehtolf. Lantolt. Perahtolf. Lantfrid. Hartman. Hiltibold. Wolfdrigi. Kerhart. Ruadker. Rihpold. Ego itaque Thiothart ad vicem Uozonis prepositi scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, id. aug anno secundo Hludowici regis in Alamannia, sub Geroldo comite.