Arolf schenkt seinen Besitz zu Stammheim an Sanct Gallen.
Datierung: 834 07 26
Ausstellungsort: Jonschwil
Unicuique homini perpetrandum est, si vires permittunt, quod evangelica vox unumquemque ammonet dicens: Facite elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis Ideoque ego in Dei nomine Arolf hac dominica ammonitione instinctus et de futura mercede cogitans trado atque transfundo ad coenobium sancti Galli, ubi venerabilis Cozbertus abbas preesse videtur, pro remedio animae meae patrisque mei Buozzonis et pro aeterna retributione quicquid in Stamheim vel in eadem marca proprietatis visus sum habere, id est casis, edificiis, campis, pratis, vinetis, silvis, viis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, quicquid dici aut nominari potest, omnia ex integro ad iam dictum coenobium volo esse tradita ac delegata a die presenti deinceps perpetualiter possidendum. Et quicquid exinde facere voluerint liberam habeant potestatem, excepto hoc uno, ut nulli umquam hominum in beneficium concedantur; et si illud aliquando factum fuerit, tunc proximus meus licentiam habeat res predictas exquirere Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus heredum meorum hanc traditionis cartulam inrumpere voluerit sociante fisco regio multa componat, id est auri untias III et argenti pondera V coactus persolvat et haec carta nihilominus firma permaneat stipulatione subnixa Actum in iohaniswilare publice, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Arolfi, qui hanc traditionis cartam fieri rogavit. sig. Ruadini. sig. Alpheri. sig. Adal. sig. Wichiri. sig. item Alpheri. sig. Plidcoz. sig. Ratpot. sig. Emizo. sig. Waldo. sig. Witpreth. sig. Erhart, sig. Theotpreth. Ego itaque Theothart ad vicem Liutini rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum, VI kal. aug anno secundo incipiente iunior is Hludowici regis in Alamannia, sub Geroldo comite feliciter. Amen.