Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 348

Irminsind überträgt ihren Besitz zu Wilen an Sanct Gallen.
Datierung: 834
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Ego in Dei nomine Irminsind innumerabilium delictorum meorum non inmemor, sed divinae ammonitioni fidem accommodans trado ad coenobium sancti Galli una cum manu advocati mei Isgeri pro animae meae remedio seu filiorum meorum quicquid in pago Arbunense, hoc est in Wilare, quo Otpert sedet, habere videor, quantum ad ipsum Wilare circumquaque comprehensum est, cum omnibus appendiciis ad eum pertinentibus ad iam dictum coenobium volo esse traditum ac delegatum sub ea ratione, ut eundem Wilare ad me recipiam censumque inde annis singulis solvam, id est III denarios. Post obitum vero meum filius meus Otpert seu uxor eius Abirhilt easdem res in eodem censu, quilibet de eis longius vixerit, habeant; addito, ut si Otpert voluerit redimere, cum IIII denariis id agat. Si autem ipse non redemerit et legitimum heredem post se dimiserit, eundem censum solvat et quando voluerit cum denominata redimitione licentiam habeat redimendi. Si autem Otperto progenitus heres non fuerit nec easdem res ipse redemerit, tunc soror eius Oadalbiric post eius obitum vel coniugis suae easdem res habeat in subiuncta ratione, videlicet ut annis singulis censum solvat, id est de pane maldros .., de cervisa siclas XV et frisgingam I tremissam valentem. Et si ipsa filium habuerit, similiter faciat eiusque tota agnitio, quamdiu virilis sexus illas res heriditaverit; si autem ad feminam contigerit hereditari, tunc ad ipsum monasterium absque ullius contradictione redeant in aevum possidendae. Nullus autem hanc traditionem valeat inrumpere, sed si quis inchoatus fuerit in erarium regis auri uncias III et argenti pondera totidem coactus persolvat sed nihilominus haec traditio suum obtineat vigorem stipulatione subnexa. Actum in ipso monasterio, presentibus istis Signum Irminsindae et advocati eius Isgeri. sig. Gisalbert. Witigouvo. Walafrid. Ratheri. Pernhart. Vurumheri. Tagabert. Gebbo. Adalbert. Hadabert. Arnolt. Adalgoz. Thiotpert. Lantolt. Rihpert. Isanbert. Adalram. Hato. Ego itaque Cozpert dyaconus rogatus anno primo Hludowici regis in Altimania scripsi et subscripsi