Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 347

Engilpret überträgt seinen Besitz zu Englisreute an Sanct Gallen.
Datierung: 834 05 18
Ausstellungsort: Schachen

In Dei nomine Ego Engilpret trado ad coenobium sancti Galli pro animae meae remedio et uxoris meae Waltilae et pro aeterna retributione quicquid in Argungaue in loco, qui dicitur Engilbertisriuti, visus sum habere tam domibus et aedificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis vel quicquid dici aut nominari potest ad prefatum coenobium volo esse traditum ac delegatum ea videlicet ratione, ut eandem rem ad me recipiam et annis singulis censum inde persolvam, id est seigam unam. Et post obitum meum omnis procreatio mea in eundem censum habeat et annis singulis persolvat. Et si legitimus heres a me progenitus deficerit, tunc supradicta res ad iam dictum coenobium revertatur perpetim possidendum Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis contra hanc traditionis cartam venire temptaverit aut eam quolibet modo inrumpere voluerit ad dominicum fiscum auri uncias II et argenti pondera V coactus persolvat et nihilominus presens haec traditio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum ad Birscachin publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Engilberti, qui hanc traditionis cartam fieri decrevit. sig. Erlini. Ruadinc. Sigibret. Selbo. Cundhart. Theotheri. Herimot. Engilbold. Chago. Chunibret. Reginhelm. Ruadpoto. Rathelm. Ebarni. Weliman. Ratpret. Lantpold. Ego itaque Alphartus rogatus scripsi et subscripsi Notavi die lunis, XV kal. iun regnante Hludowico rege Alomannorum anno I, sub Ruachario comite.