Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 346

Mori und seine Söhne Meginfrid und Mori übertragen ihren Besitz zu Buswil an Sanct Gallen.
Datierung: 834 05 06
Ausstellungsort: Rieth

Ego in Dei nomine Mori filiique mei Meginfrid et Mori tradimus ad coenobium sancti Galli pro remedio animarum nostrarum quicquid adquisitionis vel proprietatis in Buosinwilare visi sumus habere, tam domibus et edificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, quicquid dici aut nominari potest, omnia ex integro volumus esse tradita ad prefatum coenobium; ea videlicet ratione, ut nos et omnis in posterum procreatio nostra a nobis legitime procreata censum inde persolvat annis singulis, id est III maldros de grano vel X siclas de cervisa, et easdem res possideat. Si autem Mori filius meus in libertate permanserit legitimosque heredes procreaverit, tunc liceat eis partes suas cum predicto censu proservire; sin autem non permanserit in libertate legitimosque heredes ex se non procreaverit, tunc liceat Meginfrido fratri suo partes eius ad se recipere et cum predicto censu proservire. Et si isdem Mori ante Meginfridum obierit, tunc etiam licitum sit eidem Meginfrido cunctas res predictas ad se recipere et cum eodem censu proservire; si autem ab illis legitimi heredes defecerint, tunc cum omni integritate ad rectores monasterii res predictae revertantur in evum possidendae Si quis contra hanc cartam venire conaverit multa fisco regis conponat, id est auri untias III et argenti pondera V coactus persolvat et haec carta nihilominus firma permaneat stipulatione subnixa Actum in Riete publice, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Mori filiorumque eius Meginfridi et Morini, qui hanc traditionem fieri rogaverunt. † Ruadpert. † Rihnand. † Hartpert. † Hadapert. † Werdo. † Eccho. † Lentini. † Immo. † Hiltipold. † Muninc. † Hacco. † iuncram. † Haicho. Ego itaque Alphart ad vicem Lallingi rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem mercurii, prid. non. mai anno I Hludowici regis Alamannorum, sub Geroldo comite.