Abt Cozbert verleiht an den Presbyter Sigimunt den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Leutmerken gegen Zins.
Datierung: 834 04 08
Ausstellungsort: Leutmerken
Christi enim concedente clementia Cozbertus abbas congregationis sancti Galli. Convenit nos una cum consensu fratrum nostrorum ut illas res, quas nobis Sigimunt presbiter manu potestativa et cum manu advocati sui Ruadberti tradidit, sitas in Liutmarinchovun, vel quicquid ibi proprietatis habere videtur seu deinceps adquirere valeret, ei per prestarium represtare deberemus, quod et ita fecimus ea videlicet ratione, ut easdem res ad se recipiat et annis singulis tempus vitae suae inde censum persolvat, id est III denarios. Post eius vero obitum cum omni integritate absque ullius contradictione ad nostrum revertatur coenobium perpetualiter possidendum Actum in Liutmarinchova publice Signum Cozberti abbatis, qui hanc precariam fieri precepit. sig. Pernwici. sig. Reginharti decani. sig. Hunoldi prepositi. sig. Saloonis camerarii. sig. Erimberti portarii. sig. Haddonis sacratarii. sig. Heriboldi camerarii. Signa et aliorum testium. sig. Sigifrid. Eccho. Wolfhugi. Hugiwolf. Erolt. Amalpert. Selbo. Picho. Arnolt. Wolfdrigi. Sigibreht. Wolfpert. Sigimunt. Thrudpert. Engilpert. Adalpert. Otoloh. Theotpold. Craman. Paldger. Dagabert. Hunpert. Reginhart. Ertini. Perahcoz. Horsgini. Rihhart. Wolfdrigi. Arolf. Albini. Reginker. Lanpert. Erchanbold. item Erchanbold. Wolfger. Folrat. Ego itaque Theothart rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem mercurii, VI id. april anno primo Hludowici regis in orientali Francia, sub Geroldo comite feliciter. Amen.