Williheri bestätigt die Uebertragung seines Vaters Nandheri zu Siggingen an Sanct Gallen.
Datierung: 833 03 27
Ausstellungsort: Steinmur (Steinmauer)
In Dei nomine Ego Nandheri trado atque transfundo ad monasterium sancti Galii, ubi ipse in corpere requiescit, pro animae meae remedio et in futuro pro aeterna retributione quicquid in hac die presente visus sum habere in villa, quae dicitur Sickinga, sicut mihi pertinet in portionem contra filium meum nomine Williheri, sicut dixi trado atque transfundo et in manus fideiussorum constituo, ut illi hoc perficiant, sicut ego condixi, cum omni integritate, cum domibus et edificiis, mancipiis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus vel quicquid dici aut nominari potest do atque transfundo in ea videlicet ratione, ut illud iterum habeam tempus vitae meae et solidum unum in censum solvam singulis annis. Nunc itaque accidit ei, sicut omnibus hominibus futurum est, ut transeant de hac vita ad aeternam patriam. Et ego itaque Williheri filius eius eandem traditionem, quam pater meus Nandheri fecit, sicut contra me in portionem habuit, ita ego illud firmabo cum manu advocati mei Altarati, ut sic permaneat ad monasterium sicut ipse constituit, non ego illud minorando aut destruendo, sed in omnibus meliorando et augendo ad domum Dei videar; in ea tamen ratione, ut ipsas res ad me recipiam et habeam tempus vitae meae et in censum persolvam annis singulis unum solidum. Et quando ego de hac vita, obiero, res praedicta, sicut pater meus constituit et ego post eum, ad praedictum monasterium revertatur cum omni integritate absque ullius contradictione vel minoratione in evum ulterius possidendum Si quis vero, quod feri non credo, si ego ipse Williheri, quod absit, aut ullus de propinquis aut heredum nostrorum praesentem cartulam inrumpere conaverit, primum iram Dei incurrat et quod inchoavit perficere non valeat sed cum magna districtione sit culpabilis in erarium regis auri untias III et argenti pondera VI coactus persolvat et praesens traditio omni tempore sui firmitatis vigorem obtineat cum testibus firmata atque obnexa Actum in Steininmuro publice, praesentibus quorum hic signacula continentur Signum Williheri et advocati eius Altarati, qui hanc traditionem firmaverunt et scribere rogaverunt. † Muatheri. † Wiring. † Atto. † Ratpret. † Otpret. † Wolfhart. † Eckihart. † Hartpret. † iuto. † Ruadker. † Adalman. † Ratcoz. † Waltirih. † Fastolf. † Wolfheri. † Ruadhart. † Wolfram. † Camalheri. † Walto. † Isanbret. † Hadabret. Ego itaque Watto ad vicem Amalgarii presbiteri atque propositi rogatus ab eo scripsi hanc traditionem atque subscripsi Notavi in VI kal. aprilis, in die feneris regnante domno Hludowico imperatore nostro anno XVIIII, Karoli vero anno secundo, sub Kerolto comite.