König Ludwig bestätigt dem Kloster Sanct Gallen die Uebereinkunft zwischen Abt Johannes und dem Bischof Sidonius von Constanz, sowie die Immunität, und verleiht ihm das Privilegium, den Abt frei aus seinen Klostergeistlichen zu wählen.
Datierung: 833 10 19
Ausstellungsort: Frankfurt
In nomine sanctae et individuae trinitatis Hludowicus divina favente gratia rex. Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei eorumque in eisdem locis sibi famulantibus beneficia oportuna largimur, praemium nobis apud Dominum in aeterna beatitudine recipere confidimus. Quapropter conperiat utilitas atque industria omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, quia vir venerabilis Gozbertus abba ex monasterio sancti Galli, quod est situm in pago Durgauge super fluvium, quod dicitur Petrosa, detulit excellentiae nostrae quaedam praecepta avi nostri Karoli imperatoris necnon domni et genitoris nostri Hludowici augusti, in quibus continebatur insertum, qualiter Sidonius, Constantiae urbis episcopus, necnon et iohannes, praedicti monasterii abba, propter futuram dissensionem vel quietem monachorum inter se statuissent, ut annis singulis partibus eiusdem sedis abbates ipsius monasterii sancti Galli unciam auri et caballum unum valentem libram unam persolverent et nihil amplius episcopi praefatae civitatis de rebus iam dicti monasterii exigerent, et liceret eosdem monachos secure vivere absque alicuius infestatione vel rerum suarum diminoratione. Et postea avus noster atque domnus et genitor noster eandem constitutionem, ut in futurum rata maneret, oraculis suis confirmaverunt. Et quod idem genitor noster praedictum monasterium sancti Galli cum monachis ibidem Deo militantibus et cum rebus et hominibus ad se iuste et legaliter aspicientibus vel pertinentibus sub sua constituisset defensione et inmunitatis tuitione, et quando divina vocatione abba ipsius monasterii ab hac luce migrasset, licentiam haberent secundum regulam sancti Benedicti elegere abbatem, et nulla dona exinde regibus darent, nisi forte abbates, qui per tempora fuerint, gratis obtulerint; sed nec quilibet pontifex ultra, quam in electione eorum et constitutione genitoris nostri conpraehensum est, oppressor vel exactor exsistere deberet, sed si certa necessitas aut piae devotionis voluntas eundem venerabilem locum episcopo adire necesse fuerit, cum discreto numero hominum, ne idem monasterium gravetur, oneste veniat, et quicquid agendum est, eadem Deo placita onestate peragat moxque domum redeat Sed ut supranominata constitutio et confirmationes praedictorum augustorum perpetuis temporibus inconvulsa manerent, praedictus abba precibus, quibus valuit, nostram obsecravit clementiam, ut super easdem confirmationes nostram etiam iungeremus auctoritatem. Cuius petitioni propter divinum amorem libenter aurem accomodavimus et hanc auctoritatem confirmationis nostrae circa ipsum monasterium eiusque rectores fieri iussimus, per quam decernimus atque iubemus, ut inspectas auctoritates avi et genitoris nostri, sicut per eas plenius declaratur, ita omni tempore absque alicuius infestatione aut contrarietate Domino annuente perpetuo inconvulsum permaneat. Et nullus iudex publicus aut quilibet superioris aut inferioris ordinis reipublicae procurator in ecclesias aut loca, villas vel agros seu reliquas possessiones memorati monasterii, quas moderno tempore infra regnum divinitus nobis conlatum iuste et rationabiliter possidet vel quae deinceps divina pietas ibidem augeri voluerit ad causas iudiciario more audiendas vel freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsius monasterii tam ingenuos, quam et servos super terram ipsius commanentes inrationabiliter distringendos nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea, quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat, sed liceat memorato abbati suisque successoribus res praedicti monasterii cum omnibus sibi subiectis et rebus vel hominibus ad se iuste inspicientibus vel pertinentibus sub tuitionis atque inmunitatis nostrae defensione, remota totius iudiciariae potestatis inquietudine, quieto ordine possidere et nostro fideliter parere imperio. Et quandoquidem divina vocatione supradictus abba vel successores eius obierint, quamdiu ipsi monachi inter se tales inveniri potuerint, qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum et secundum quod in auctoritate genitoris nostri continetur, licentiam habeant eligendi abbatem, quatenus monachi ibidem Deo. famulantes pro nobis et stabilitate regni nostri Domini misericordiam iugiter exorare valeant. Haec vero auctoritas, ut per diuturna tempora inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria, subter firmavimus et anuli nostri inpressione signari iussimus. Signum M Hludowici gloriosissimi regis. † Adalleodus diaconus ad vicem Grimaldi recognovi et subscripsi. Data XIIII kls. novembr., anno Christo propitio primo regni domni Hludowici regis in orientali Francia, indictione XII. Actum Franconofurt palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.