Waldpert überträgt seinen ererbten Besitz zu Istighofen, mit Ausnahme einiger Hörigen, an Sanct Gallen.
Datierung: 832 04 03
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
In Dei nomine Ego Waldpertus trado atque transfundo ad monasterium sancti Galli pro remedio animae meae et pro aeterna retributione partem hereditatis meae, sicut mihi contingit in portionem contra fratres meos Erchanbertum episcopum et Wolfpertum in villa iustineshowa nuncupata, cum omnibus causis, sicut in hac die presente visus sum in hoc loco habere, exceptio quibusdam de mancipiis meis, quos liberos dimittere volo, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et immobilibus, cultis vel incultis, sicut superius dixi trado atque firmiter delegabo in ea vero condictione, ut easdem res iam contraditas ad me recipiam et habeam, si me Deus sanum et incolomem revertere ab hoc itinere concederit annis singulis inde censum persolvam duos denarios, et quando redimere voluero, hoc agam cum IIII denariis sive in hoc anno vel quando voluero. Si vero mihi contigit in hoc itinere, ut vitam meam in peregrinatione confiniem, res meas prenominatas filius meus nomine Cundaroch habeat iure paternica hereditate et eundem censum II denarios solvat et eandem redimitionem, quando voluerit, faciet. Quod si hoc evenerit, ut ipse filius meus in sua iuventute vitam suam finieret, tunc habeat ipsas res predictas filia mea a me et a coniuge mea genita nomine Kersinda tempus vitae suae et eundem censum et redimitionem faciet. Si illi duo filii mei iuventute vitam suam finierint, illud quod supra dotem uxoris meae consisterit, ad vos statim revertetur. Et postea coniux mea Kersinda, si filium et filiam suam supervixerit, totum dotem sibi conplacidatam possideat, quamdiu ipsa vixerit; post eius vero obitum absque ullius contradictione ad prenominatum monasterium revertatur perpetualiter possidendum Si quis vero contra hanc traditionem venire, aut ego ipse aut ullus de propinquis meis temptaverit et eam inrumpere per malum ingenium voluerit, primum iram Dei incurrat et postea in aerarium regis multa illa constituta conponat, hoc est auri uncias III, pondera argenti V, et quod quesivit evindicare non valeat sed presens cartula omni tempore firma et stabilis permaneat cum testibus subnexa Actum in ipso monasterio sancti Galli publice, presentibus quorum hic signa continentur Signum Waldperti, qui hanc traditionem fieri rogavit. † Meginbert. † Wolfpert. † Puato. † Kisalbert. † Hilti. † Hisger. † Hungoz. † Ratheri. † Pernhart. † Vurmheri. † Witagouvo. † Otpert. † Isanbert. † Richpert. † Pualo. † Tagabert. † Lantfrid. † Richpold. † Nordpert. † Ratpert. Ego itaque Watto rogitus scripsi et subscripsi Notavi diem mercuris, III non. april regnante domno Hludawico imperatore anno XVIIII, sub Erchanboldo comite.