Abt Cozbert verleiht an Tato den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Purivelda.
Datierung: 830 05 17
Ausstellungsort: Zuzwil
Christi piaetate concedente Cozbertus monasterio sancti Galli abba. Convenit nos una cum consensu fratrum nostrorum ut illas res, quas nobis Tato in Puriveldun tradidit pro animae suae remedio genitorisque ac matris atque filiae suae Amalgunde, cum omni integritate, sicut diximus, tradidit atque transfundit de dominatione sua in potestatem sancti Galli atque nostram, quicquid in illo die visus fuit habere in predicto loco tam domibus et edificiis, quam mancipiis et reliquis omnibus, sicut in cartula sonet, ei iterum nunc per presentem precariam represtare deberemus, quod ita et fecimus in ea videlicet condictione, ut ipsas res ad se recipiat et habeat tempus vitae suae et annis singulis exinde nobis in censum persolvat IIII denarios vel duas maldras de grano aut unum vomerem sex libras pretio. Et post eius obitum, si ab eo legitimus heres genitus fuerit, eundem censum annis singulis nobis persolvat et quando voluerit redimere habeat licentiam redimendi cum decem solidis. Si autem heres legitimus a Tatone genitus non fuerit, tunc habeat Hunzo filius filiae Tatonis ipsas res et predictum censum nobis annis singulis persolvat; et quando ei legitimus heres genitus fuerit, in septimo aetatis suae anno ipse heres licentiam habeat illam traditionem redimere cum decem solidis et postea iure hereditario possidere. Si autem neque heres Tatonis neque heres Hunzonis predictam traditionem non redimerint, nullus alius habeat licentiam redimendi ipsam traditionem, naeque proximus nec cognatus, sed ad nos et ad domum Dei cum omni integritate revertatur perpetualiter possidendum Signum Cozberti abbatis et advocati Ruadi fratris eius, qui scribere rogaverunt. sig. Reginharti. sig. Mauwoni. sig. Hunolti. sig. Pernwici. sig. Isanberti. sig. Kerbaldi. sig. Martini. Actum in Zuocinwilare testibus presentibus, quorum hic signacula continentur Signum † Wolfdregi. † Vurmheri. † Luto. † Waldfrid. † Huoto. † Reginfrid. † Rihpret. † Tato. † Swidker. † Kerbold. † Traman. † Meginheri. † Petzo. † Reginfrid. † Engilbret. † Sigibret. † Sigifrid. † Plidker al. ..... Ego itaque Watto diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi in XVI kal. iun. et in martis die regnante domno Hludawico imperatore nostro anno XV, sub Erchanbaldo comite et Erchanbaldo centurione. Feliciter.