Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 331

Hiltibret überträgt 5 Hufen zu Büsslingen, (Thalheim) und Wiechs an Sanct Gallen und erhält 2 Hufen zu Büsslingen und Altdorf gegen Zins.
Datierung: 830 05 05
Ausstellungsort: Büsslingen

In Dei nomine Perpetrandum est unicuique, quod evangelica vox ammonet dicens: Date et dabitur vobis Ideoque ego Hiltibret hac ammonitione conpulsus trado atque transfundo ad monasterium sancti Galli pro animae meae remedio genitorisque mei Reginberti quinque hobas sitas in diversis locis, hoc est ad Puselingas duas hobas, quas habet Imo in beneficium cum omni integritate, cum domibus, aedificiis, pratis, silvis, cultis et incultis, et Otberti hobam simili modo cum omni integritate, cum domibus et mancipiis, campis et pratis, cultis et incultis, atque unam pratam ad Talun iacentem et unum agrum salicam et tres silvas conservatas; ista omnia, sicut predixi trado atque transfundo in dominationem sancti Galli et rectoribus eius. Et in alio loco, quod Wiessa nominatur, hobam, quam adquesivit ad Egirichan, et habet illam Herimuot in beneficium cum omni integritate, et X iurnales, quas conparavit ad illos vicinos, et quicquid ad Witkeran adquesivit, in qualecumque loco situm sit, et Lantheri habet illud modo in beneficium cum omni integritate, et quicquid ad Hegeramnum conquesivi, quod habet Wichart in beneficium cum omni integritate. Omnia ista, quae predixi, tam ad Puselingas et in illa marcha ad prenominatas hobas, quam ad Wiesson do, trado atque transfundo cum omni integritate, cum domibus, mancipiis his nominibus: Sigihart et Sigiburc uxore eius cum filiis suis, Ruadwolh, Winibert, Ruadheri, Kerhilt, Dingolf, Wolfhart, Winilint, Hiltolf, Heidini, Ottrud, Heildrud, cum pratis, pascuis, silvis, aquis, cultis atque incultis in ea videlicet ratione, ut ipsas res ad me recipiam et habeam tempus vitae meae et annis singulis inde censum solvam , hoc est ut per singulos annos tempus vitae meae unius servi redditum solvam, et ut econtra recipiam ab ipso monasterio in beneficium duas hobas, in Puselingun unam Dancberti et in Altdorf hobam Engilberti cum omnibus quicquid habet, et ista omnia habeam tempus vitae meae. Post meum vero obitum si Liutpirc coniunx mea me supervixerit, istas causas predictas habeat et filia eius nomine Hilta omnibus diebus vitae amborum, si libertatem accipiant; si vero liberi non fuerint, omnia, que ego ex meo proprio tradidi ad monasterium, habeat ipsa Liutpirc et filia mea Hilta quamdiu vixerint et eundem censum solvant. Et illas duas hobas, quas a monasterio accepi, revertantur ad monasterium, et post obitum Liutpirge et filiae meae Hiltane res meae, quas tradidi ad monasterium et illis rectoribus, revertantur ad predictum locum pro remedio animarum Hiltiberti et uxoris mei Liutpirge et Hiltane. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut filii mei vel aliquis de heredibus meis presentem cartulam irrumpere voluerit, primum iram Dei incurrat et quod quesivit evindicare non valeat sed in aerarium regis coactus persolvat auri uncias III, argenti pondera V sine tarditate persolvat et presens cartula omni tempore firma et stabilis permaneat cum testibus subnexa Actum in Puselingan publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Hiltiberti, qui hanc cartulam scribere rogavit. sig. Huguberti. † Hiltibert. † Otachar. † Engilbert. † Ruam. † Hartpert. † Irinc. † Ruadbald. † Adalbert. † Ruadker. † Wichart. † Diotolf. † Liuthart. † Linco. † Williad. † Nidhart. † Lantheri. † Peradfrid. † Ato. † Immo. † Ratpold. † Ratpert. Imo. † Herimuot. † Heribert. † Witpert. † Eckihart. † Reginheri. † Pruadir. † Wolfkanc. † Engilbold. † Reginolf. † Wolfhelm. † Ruadpert. † Antad. † Rihhart. Ego itaque Watto diaconus ab utroque parte rogatus scripsi et subscripsi Notavi III non. mai., die vero iovio regnante domno imperatore Hludawico anno XVI, sub Alpkario comite.