Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 333

Abt Cozpert verleiht an Immo den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Affeltrangen, Stettftirt, Immenberg, Wezikon, Zezikon, Teckinchova, Birwinken (?), Märwil, Zutileswilare, Paugolfeswilare, Wilen und Battlehausen nebst der Villa Mönchaltorf gegen Zins.
Datierung: 830 05 27
Ausstellungsort: Leutmärken

Divina disponente Providentia Cozpertus abba coenobii sancti Galli. Convenit atque conplacuit nobis una cum consensu fratrum nostrorum ut loca denominata Affultarwanga, Stetivurt et Imminperac et Wezinchova et Cezinchova et Teckinchova et Wirinchova et in Marinwilare et in Zutileswilare et in Paugolvesvilare et in Wilauw et in Patolonhusun cum omnibus appenditiis suis, quae ad predictum coenobium Immo, sicut in carta, quam ipse decrevit eidem facere, per hanc precariam illi represtare deberemus, quod ita et fecimus ea siquidem ratione, ut memorata loca villamque nostram Altdorf nuncupatam sub usu fructuario ad tempus vitae suae habeat. Si autem nos aut successores nostri ei villam nostri iuris superius scilicet denominatam abstrahere voluerimus, tunc ipse suis rebus propriis licenter utatur ad agendum, siquidem quicquid mente disposuerit; post ipsius vero obitum vel si ante in monasterium intrare decreverit ad tegendum, ad nos sub omni integritate atque deminoratione revocentur perpetim possidende, ita dumtaxat, ut neque a nobis neque a successoribus nostris cuilibet umquam dentur in beneficium. Si autem evenerit, sicut in cartula sonat, eius proximus in suam redigat potestatem Signum Cozberti abbatis et Rodini advocati sui, qui hanc precariam fieri decreverunt. sig. Reginhardi decani. sig. Amalkeri prepositi. sig. Fridorici secretarii. sig. Mauwonis. sig. Ruadgarii. sig. Hunolti. sig. Beranwici. sig. Gerbardi. sig. Cotesscalh. sig. Wolfcoz. Actum in Liutmarinchovun publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Erchanbold. sig. Ruadpret. sig. Hiltini. sig. Puato. sig. Heribold. sig. Wolfdriki. sig. Samo. sig. Peratfrid. sig. Milo. sig. Rekinker. sig. Rekinpret. sig. Woltfrid. sig. Lantpret. sig. Rekinleoz. sig. Theothart. sig. Erchanbold. sig. Otaloh. Ego itaque Cozolt diaconus VI kal. iun., fer. VI regnante domno nostro Ludowico imperatore anno XV sub Erchanbaldo comite rogatus scripsi, cognovi et subscripsi