Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 330

Immo überträgt seinen Besitz zu Rickenbach und Bottikofen an Sanct Gallen.
Datierung: 830 04 04
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Ego in Dei nomine Immo trado ad coenobium sancti Galli pro animae meae remedio patrisque mei ac matris quicquid proprietatis in villa Richinbah in quibuslibet rebus videor habere, sed et in Pottinchovum I vineam; haec omnia, quicquid ibidem in denominatis villis videor habere, tam in cultis, quam in incultis, mobilibus seu inmobilibus ad iam dictum coenobium volo esse traditum ac delegatum sub ea ratione, ut easdem res ad me recipiam censumque inde annis singulis solvam, it est IIII denarios. Si autem mihi legitimus heres de legitima coniuge procreatus fuerit, tunc redimendi licentiam habeam cum V solidis, similiter et ipse habeat, attamen ipsum censum interea solvat. Si autem mihi heres legitimus procreatus non fuerit et uxor mea me supervixerit Merithrud, in condictione predicti census tempus vitae suae habeat. Si autem ante me obierit, tunc post meum obitum cum omni integritate ad ius iam dicti coenobii revertatur aeternaliter possidendum. Quod si postmodum alicui in beneficium fuerint datae, tunc proximus meus, quilibet fuerit, licentiam habeat easdem res hereditario iure sibi vindicare Hanc autem traditionis cartam si quis inrumpere conatus fuerit aerario regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat sed haec traditio nihilominus suam obtineat firmitatem stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio, presentibus istis Signum Immonis auctoris. Swidger. Otger. Luto. Nidger. Adalho. Ysanheri. Woffo. Irmfrid. Volo. Ego itaque Cozpert anno XVII Hlodowici imperatoris et Caroli regis I rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem lunae, II non. april., sub Erchanbaldo comite