Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 329

Abt Cozbert verleiht an Cozo den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz gegen Zins.
Datierung: 830 02 27
Ausstellungsort: Gossau

In Dei nomine Cozbertus abba coenobii sancti Galli. Convenit nos una cum consensu fratrum nostrorum ut res, quas tradidit nobis Cozo, ei per hanc precariam represtare deberemus, quod ita et fecimus ea siquidem ratione, ut ipsas res ad se recipiat censumque inde annis singulis solvat, hoc est II denarios. Similiter et Rihart et uxor eius Onhilt, si eum supervixerint, in eundem habeant censum. Post illorum vero obitum supradictae res memorato monasterio restituantur in aevum possidendae; peccora vero eius et iumenta post eius obitum ad nos revertantur Signum Cozberti abbatis et advocati sui Theothelmi, qui hanc precariam fieri decreverunt. sig. Pernwici decani. sig. Hunolti portarii. sig. Amalgeri prepositi. sig. Ratgeri secretarii. sig. Salaonis camerarii. sig. Meginharti cellerarii. sig. Elolfi hospitarii. Actum in Cozesauvo publice, sub presentia testium subter insertorum Signum Reginhart. † Rihart. † Patacho. † Drudolt. † Henno. † Peratcoz. † Wolfdrigi. † Rihger. † Wolfrid. † Peratcoz. † Meginfrid. † Wicram. † Reginolt. † Waldpret. † Ataman. † Cundolt. † Egino. † Engilger. † Oto. Ego itaque Heribald inmerens diaconus rogatus anno XVII Hludowici imperatoris scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum, III kal. mar., sub Herchanbaldo comite