Altirih schenkt und überträgt seinen Besitz zu Seen und Turben(thal) an Sanct Gallen und erhält die Weiler Schottikon und Rümikon gegen Zins.
Datierung: 829 08 18
Ausstellungsort: Worms
Ego in Dei nomine Altirih trado ad coenobium sancti Galli pro animae meae remedio et aeterna retributione quicquid in pago Turgauve in iocis nuncupatis, videlicet Seheim et Turbatun, vel in eadam marca in quibuslibet rebus videor habere quod in perpetuum traditum ac delegatum esse volo sub ea condictione, ut ipsae res in Turbatun cum omni integritate ad ius monasterii possideantur et illud, quod in Seheim tradidi, ad me recipiam, necnon et wilare a partibus monasterii Scottinchova nuncupatum, sed et illud in Rumaninchovun atque exinde annis singulis censum solvam, id est V solidos tempus vitae meae. Si autem de legitima coniuge filios mihi Deus donaverit, ipse qui longius vixerit in eundem censum habeat. Post illius quoque obitum hoc, quod tradidi et quod a parte monasterii accepi, cum omni integritate ad ius coenobii redeat perpetim possidendum Si quis vero hanc traditionis cartam quolibet ingenio inrumpere conatus fuerit, inchoatus sui privetur affectu et in aerarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat sed nihilominus haec traditio suum obtineat vigorem stipulatione subnexa Actum Wormatiae palatio regio, praesentibus istis Signum Altirichi auctoris. sig. Waldberti. Swidgeri. Ruuadberti. Othart. Landpreht. Reginhart. Reginboto. Adalbold. Ego itaque Cozpreht inmerens diaconus anno XVI Hludowici imperatoris et Hlotharii augusti VII rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem mercurii, XV kal. septembris , sub Erchanbaldo comite feliciter.