Abt Cozpert verleiht an Perhathilt den von ihr an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Uzwil gegen Zins.
Datierung: 829 11 07
Ausstellungsort: Henau
Cozpertus gratia Dei abba monasterii sancti Galli. Convenit nos una cum consensu fratrum nostrorum et advocati nostri Ruodini ut illas res, quas nobis Perhathilt tradidit, eidem per hoc precarium represtaremus, quod et fecimus Tradidit enim nobis quicquid proprietatis in Uzzinwilare marca habere videtur; in ea videlicet ratione, ut quamdiu vixerit, superius denominatas res habere sibi liceat et cum censu annis singulis persolvat, id est I denarium aut I maldrum de grano; infantes vero illius, id est Uodalrihc et Laudaat similiter faciant. Et si redimere voluerint, cum uno solido redimendi habeant licentiam et in proprietatem sui iuris revocandi sine alicuius preiudicio et interim cum censu supra- scripto ipsas res habeant. Si quis vero, quod evenire non credo, si ego ipsa aut quislibet persona istius traditioni firmitatem corrumpere voluerit, obviante ei ordine veritatis nullatenus fallatiam suam valeat perficere et per usu temerario prosolvat. Actum in Heninouapublice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Cozberti abbatis et advocati sui Ruodini, qui hoc precarium fieri voluerunt. sig. Peranwici decanis. † Reginhanti prepositi. † Ratgeri sacratarii. † Gerbaldi hospitarii. † Meginharti cellararii. † et aliorum testium, qui presentes fuerunt Nandger. Paldger. Penta. Selli. Hetti. Perhetgoz. Waldpret. Waldhram. Cundram. Erchanfrid. Anno XVIII regnante imperatore Ludowico, sub comite Erchanbaldo, die VII mense nov., feria I. Ego itaque Lentherius indignus scripsi et subscripsi