Epurhart überträgt seinen Besitz zu Eschenbach an Sanct Gallen.
Datierung: 829 04 20
Ausstellungsort: Eschenbach
Ego in Dei nomine Epurhart tradam ad coenobium sancti Galli pro animae meae remedio et pro aeterna retributione quicquid in willa Esgibah nuncupata videor habere quod in perpetuum traditum ac delegatum ibidem esse volo sub ea ratione, ut easdem res in censum habeam, id est IIII denarios, et tota agnitio mea legitima de me procreata agat. Si autem legitimus heres defuerit, tunc cum omni integritate ad ius coenobii prefati redeat Si quis autem contra hanc traditionis cartam inrumpere conatus fuerit, inchoatus sui privetur affectu et pro ausu temeritatis suae in erarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat sed nihilhominus haec traditio perennis temporibus suae obtineat firmitatis vigorem stipulatione subnexa Actum in Esgibah publice Signum Epurhart auctoris, qui hanc cartam fieri rogavit. sig. Perhager. Thihopret. Rateri. Egilpret. Reginpret. Heribold. Uazo. Erchanolf. Lantolt. Paldram. Perolf. Hunolf. Peratolf. Cunz. Wolfdregi. Hagastolt. Ego itaque Rihprhet ad vicem Amalgeri presbiteri rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem martis anno XV Hludowici imperatoris, XII kal. mai., sub Kerolto comite