Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 324

Abt Cozpert verleiht an Liupheri den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Eschenbach gegen Zins.
Datierung: 829 04 20
Ausstellungsort: Eschenbach

Christo enim favente clementia Cozpertus abba coenobii sancti Galli. Convenit nos una cum fratribus et advocato nostro Wolfharto ut illas res, quas nobis tradidit Liupheri in loco Esgibah nuncupato, ei per precariam represtare debere, quod et ita fecimus sub ea ratione: id est, ut easdem res habeat in censum, id est IIII denarios, et una filia eius, cuilibet hanc precariam ipse dederit, in ipsum censum habeat Actum in Esgibah publice Signum Cozperti abbatis et vocati sui Wolfharti. sig. Amalgeri prepositi. Perunwici. Reginharti. Hunolti. Isanperti. Fridurici. Gerboldi et aliorum testium, qui adstabant, quando factum fuerat Signum Perhager. Thihopret. Reginpret. Heribold. Uazo. Erchanolf. Ego itaque Rihpret ad vicem Amalgeri presbiteri rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem martis anno XV Ludowici imperatoris, XII kal. mai., sub Keroldo comite