Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 322

Wolfheri überträgt seinen Besitz zu Eschenbach an Sanct Gallen.
Datierung: 829 04 20
Ausstellungsort: Uzenried (Uznach)

Ego in Dei nomine Wolfheri trado ad caenobium sancti Galli pro animae meae remedio et pro aeterna retributione quicquid in villa Esgibah nuncupata in quibuslibet rebus videor habere quod in perpetuum traditum ac delegatum ibidem esse volo; sub ea ratione, ut easdem res habeam in censum, id est IIII denarios, et tota agnitio mea legitima de me progenita agat. Si autem heres defuerit, tunc cum omni integritate ad ius coenobii prefati redeat Si quis autem hanc traditionis cartam inrumpere conatus fuerit, inchoatus sui privetur affectu et pro ausu temeritatis suae in erarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat sed nihilhominus haec traditio perennis temporibus suae obtineat firmitatis vigorem stipulatione subnexa Actum in Esgithorf publice Signum Wolfheri auctoris, qui anc cartam fieri rogavit. sig. Perhager. Thihopret. Reginpret. Heribold. Wazo. Erchanolf. Lantolt. Baldram. Perolf. Ratheri. Egilpret. Hunolf. Peratolf. Hiltibold. Cunzo. Wolfdregi. Hagastolt. Ego itaque Rihprhet ad vicem Amalgeri presbiteri rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem martis anno XV Ludowici imperatoris, XII kal. mai., sub Geroldo comite