Erchanlind überträgt ihren erworbenen Besitz zu Zuckenried an Sanct Gallen.
Datierung: 828 08 15
Ausstellungsort: Henau
Ego in Dei nomine Erchanlind trado ad coenobium sancti Galli una cum manu advocati mei Pezonis quicquid conquisitionis in villa Zuckinriot vel in eadem marca visa sum habere quod perpetim traditum ac delegatum pro animae meae remedio et mariti mei Seligeri esse volo hoc est domibus, aedificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus Haec omnia sub ea ratione trado, ut easdem res ad me recipiam et annis singulis exinde censum persolvam diebus vitae meae, id est III maldra de grano vel etiam denarios VI, utrumlibet eorum possim. Si autem maritus meus Seliger me supervixerit, easdem res simili censu proserviat, et post nos legitima agnitio nostra a nobis progenita faciat. Si autem evenerit, ut a nobis progenitus heres defuerit, tunc absque ulla marritione cum omni integritate ad ius coenobii redeat perpetim possedendum Si quis vero hanc traditionis cartulam inrumpere conatus fuerit, suo privetur affectu et in aerarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus exsolvat sed nihilominus presens traditio suum obtineat vigorem stipulatione subnexa Actum in villa Henouva, presentibus istis Signum Erchanlind et advocati eius Pezonis. Wolfdregi. Nandger. Uato. Alpheri. Reginbold. Crimolt. Abo. Paldger. Reginfrid. Otger. Landolt. Weringis. Werdo. Puato. Ego in Dei nomine Cozpreht dyaconus anno XV Hludowici imperatoris, XVIII kal. septembris, die ......, et sub Erchanbaldo comite rogatus scripsi et subscripsi feliciter